# Opera omnia 1528.1-4

Ficino, Opera omnia, 1528.1 to 1528.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.1

MARSIL. tere, aqua, terra rationalia collocat. Quae dicit ab anima fieri: ab anima inquam triplici. Vult enim ultra unam mundi totius animam, duodecim esse sphaerarum, duodecim animas: deinde in qualibet sphaera duodecim esse ordines animarum. Hi ordi nes in coelo sidera sunt & stellę, in terra homines: in ęthere, aere, aqua, scilicet sublimioi sunt daemones. In his singulis animatis animam rationalem corpori suo coniunctam animal procreare, id est, compositum quiddam ex proprio corpore, uitaque corpori prorsus infusa. Quae quidem uita iam facta corporeo à triplici dependet anima. Nam & à propria, & ab anima sphaerae, & à mundi totius anima. Quod autem coelestis animas ha beant argumento, sunt apud Platonem diuinitas substantiae coelestis, quantitatis ampli tudo, qualitatis uirtus uiuifica omnium, motionis uelocitas atque efficacia. Quod insuper animae coelestes mentem habeant, ex ordine tenorisque eiusdem perseuerentia conij cit. Subdit necessitatem animae mentem habents esse, quam maximam, duobus id modis intelligens. Primò quidem, quia naturalis necessitas, puta in hac, uel illa ignis parte ad comburendum & ascendendum, agit aliunde ducta. Animae uerò intellectualis na tura, quatenus participat intellectum, eatenus suae actionis est domina. Deinde quia motus animae cum sit natura liber, praeuaricari facilè potest, uicissimque peruagari, nisi mente uelut auriga regatur: mente inquam perfecta, & optimum actionis finem, & electissimam uiam ab initio prouidente. Quae quidem cum optima optimae adest anima qualis est in stellis, necessariò praescriptum opus assequitur. Nam & optimae animae, id est, potentissimae non reluctantur corpora, & mens optima consilium non permutat. Hinc ergo ait tres Parcas conseruare, profectum quicquid certo consilio coelestes dij de liberarunt. Tres ait parcas, fatum unum ad diuinarum mentium nutum tria disponens, principia scilicet, ac media, finesque rerum. In superiori uerò libro, quae fatis constituta sunt, materijs ad ignem elabora is, siue directis, siue contortis dixit esse similia. Nam ut hae materiae in oppositum ultra flecti non possunt, ita neque fatalia. Neque iniuria ad ignem contorta commemorauit. Nam igneae coelorum sphaerae fati sunt instrumenta.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
