# Opera omnia 1528.9

Ficino, Opera omnia, MARSIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1528.9

Addit admoueri animos à daemonibus per somnia, uoces, uacinia, ostenta: maximè uerò quo tempore animus migrat è corpore. Multa his admonentibus religioni addita esse inquit. Ait tae. Morpraeterea non licere, quae in religione legibus firmata sunt, morrali natura 1 tali, inquit, diuinae enim licet. Edisce diuinum dictum. Ratio omnium diuinissima uisibilem constituit mundum, quem uir foelix admirans charitate accenditur diuinitatis inueniendae, unde foelix & hic, & in altera uita euadit, fitque per sapientiam uerè unam uere unus: ad congrua uirtuti loca translatus reliquum etiam omne tempus diuina contemplaturus. Mox ubi traductum est.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
