# Opera omnia 153.1-4

Ficino, Opera omnia, 153.1 to 153.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/153.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/153.1

Quòd si quisquam non eum interitum dicat formidandum animo, quo efficitur ut nihil sit, quod aliquid est, sed eum quo dicimus ea mortua, quae uita carent, attendat quòd nulla res seipsa caret. Est autem animus uita quaedam. Vndo quod animatum est, uiuere, omne autem inanime, quod animari potest, mortuum, id est, uita priuatum intelligitur. Non ergo potest animus mori. Nam si carere poterit uita, non animus uerus, sed animatum, aut aliquod animi simulachrum est. Quod si absurdum est, multò minus hoc genus interitus timendum est animo, quod uitae certè non est timendum. Nam prorsus si tunc moritur animus, cum eum deserit uita, illa ipsa uita quę hunc deserit, multo melius uerus intelligitur animus, ut iam non sit animus quicquid à uita deseritur, sed ea ipsa uita quę deserit. Quicquid enim à uita desertum, mortuum dicitur, id ab anima desertum intelligitur. Haec autem uita quae deserit ea, quae moriuntur, quia ipse est animus, & seipsam non deserit, non moritur animus, nisi fortè ueram uitam, tem perationem aliquam corporis, aut aliquid eam sequens, ut Aristoxenus, & Dicęarchus opinabantur, debemus credere. Quibus profectò nunquam hoc uisum esset, si ea quae uerè sunt, & incommutabilia permanent, eodem animo à corporum consuetudine alis nato atque purgato uidere ualuissent. Quis enim bene se inspiciens, non expertus est tam tò se aliquid intellexisse sincerius, quanto longius remouere atque subducere intentionem mentis à corporis sensibus potuit? Quod si ad temperationem corporis animus pertineret, non utique id posset accidere. Non enim ea res quae naturam propriam non haberet, neque per se sublisteret, sed in subiecto corpore tanquam corporalis forma inseparabiliter esset, ullo modo se ab eodem corpore ad intelligibilia percipienda conaretur auertere, & quantum id posset, tantum illa posset intueri, eaque uisione melior & praestantion fieri.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
