# Opera omnia 153.5-8

Ficino, Opera omnia, 153.5 to 153.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/153.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/153.5

Nullo quippe modo forma talis, uel ipsa etiam corporis temperatio, quae certa conmixtione efficitur earum quatuor naturarum quibus idem corpus consistit, auertere se ab eo potest, in quo subiecto est inseparabiliter. Quin etiam cum humorum consonantia accidens quoddam compositum sit, si anima uel consonantia esset, uel ab ipsa deper dens, nullo modo substantiarum rerumque simplicium rationes cognosceret, affectaret, & caperet. Ad haec, ea quae intelligit animus, cum se auerterit à corpore, non sunt profectò corporea, & tamen sunt maximè quae sunt. Nam eodem modo sese semper habent, nihilque absurdius dici potest, quàm ea esse quae oculis uidemus, ea non esse, quae intelligentia cernimus, cum dubitare dementis sit, intelligentiam incomparabiliter oculis an teferri. Haec autem quae intelliguntur, eodem modo sese habentia, cum ea intuetur animus absque aliquo instrumento, satis ostendit se illis esse coniunctum miro quodam eoque incomparabili modo, scilicet non secundum locum. Nam aut in illo sunt, aut ipse in illis aut utrunque per se subsistit. Si primum illud est, non est harmonia corporis animus, aut harmoniae mancipatus. Quicquid enim tale est, à corpore tanquam subiecto separari non potest, proptereaque quicquid in illo est, corpori aeque atque illud astringitur. Mutabile autem est corpus humanum, mutabiles igitur erunt rationes illae rerum quae sunt in animocontemplante, si animus mutabili corpori all.gatur. Mutabiles autem esse rationes illas non possunt. Semper enim eodem modo uerum est, quòd duo & quatuor sex conficiunt, quodque quae comparatio est duorum ad quatuor, eadem quatuor est ad octo, caeteraque generis huius quamplurima. Rationes huiusmodi inseparabiliter insunt animo, qui semper & subitò his utitur pro arbitrio. In quibus ars consistit ratiocinandi, quae ab animo rationali minim è separatur. Nam si ab eo ratio illa artificiosa, uel ars rationalis, quas rationum coetus est, separabitur, aut nusquam erit, aut in re aliqua non uiuente, aut in te uiuente. Nusquam esse non est dicendum perpetuas & immutabiles rationes. Esse quoque in re non uiuente rationes ueras impossibile est, siquidem uita rationis est fundamentum. Si autem artificiosa ratio de uita transit in uitam, nunquid id facit commodius, quàm cum docet quis alios.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
