# Opera omnia 153.9

Ficino, Opera omnia, 153.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/153.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/153.9

Cùm uerò id non contingat(nemo enim docendo alica obliuiscitur) non fit transitus. Ars igitur inseparabiliter inest animo. Inesset quoque corpori, si animus esset corporis harmonnia, quapropter mutabilis esset, sicut corpus, tàm ra tio ipsa quàm animus. Cùm uerò ratio talis sit immutabilis, ideoque & animi essentia immutabilis, cui illa tanquam subiecto inest, non est animus coporis temperatio. Atque ita disputasse sufficiat ex primo illo diuisionis superioris membro, quo concessum sit animo rationes inesse.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
