# Opera omnia 1530-2

Ficino, Opera omnia, EPISTOLAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1530-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1530-2

EPISTOLAS ARGVMENTA IN duodecim Platonis. ARGVMENTVM IN PRIMAM EPISTOLAM. IOSYRACVSANVS uir profectò magnus, Platonis non auditor solum, sed etiam imitator, à tyranno expulsus, & magno animo pecuniam, quam miserat tyrannus, statim remittit: & utpote Platonicus, pro summa iniuria, summo quodam Dionysium afficit beneficio, tribus scilicet praeceptis salutaribus admonens. Primum est, principes non pecuniarum, sed amicorum defectu perire. Secundum, nullam petantiam maiorem esse bonorum prudentiumque consensu. Tertium oportere errata praeterita recogno scere, & quantò nobis detrimento sint augurari, quo à futuris delictis absterreamur. sic ARGVMENTVM AD EPISTOLAM SECVNDAM, quae est Platonis ad Dionysium Syciliae tyrannum. st nu ATO in hac epistola, quam scribit ad Dionysium iuniorem post primum ab eo discessum, & expulso Dione, onatuor sunt praecaeteris obseruanda. Primum quidem, quòd ait magnam potentiam naturali quodum instinctu, atque sapientiam sese inuicem petere, quo inunum congrediantur. Id quidem in diuinitate, hinnatura, in arte compertum habemus. Principio penes Deum infinitam Dei potentiam immensa sapientia comitathr. Quod hic sub louis & Promothei nomine indicat: iouem quidem potentiam. Prometheum uerò prouidentiam esse indicans. Nempe diuinae intelligentiae fontem, atque speculum eiusdem potentiam esse putat. Siquidem & quia potest intelligere, idcirco intelligit, & potentiam in eandem contemplatur intelligendo. Apparent & horum uesti gia in natura. In his enim quae naturaliter composita sunt, siue lapides & metalla, siue plantae & animalia, imò & in primis in ipso coelo, ila natura comparatum est, ut ex intima naturae potentia, naturaliquae uigore procedat ordo quidam tum in ipsis horum formis. tum in actionibus atque effectibus. Ordo uerò eiusmodi extrinsecus euidens, interioremque uigorem potentiae comitans, sapientiam quandam prae se ferre uidetur. Non enim aliter in progreßionibus ordinatis natura pro cedit, aliter sapientia: sed similis omnino est utriusque progreßio. In arte quóque humana siue priuata, siue publica, similis quidem uidetur potentiae sapientiaeque congressus. Naturalis quidem ingenij, memoriae, uoluntatis uirtus ad potentiam pertinet. Ex hac uerò acquisita oritur sapientia, & in actionibus ipse ad sapientiam pertinens ordo seruatur. Huius autem mysterij diuinitate, natura, arte conflantis, in consuetudine eleganti habemus exempla, quae hic Plato recenset, in mutua uidelicet potentum sapientiumque familiaritate, & quasi naturali quadam necessitudine. Qua de re nos admonet coelum, in quo planetae significatores principium his proximi sunt, qui significant sapientes. Nam & aliter Saturno est situ proximus, & Sol fermè à Mercurio non discedit. Morale igitur apud Platonem praeceptum est: Principes sapien tes honorent: sapientes libenter principibus consulant. Nam & sapientia absque potentia prodest paucis, & potentia remota sapientia obest multis. Potentia quidem expers sapientiae, quo maior est, eò perniciosior. Sapientia uerò procul à potentia manca uidetur. Docent hoc magnae planetarum coniunctiones. Iupiter quidem dominus est: Saturnus uerò philosophus, hi profectò, nisi coniungantur, nihil, uel magnum, uel stabile moliuntur. Foelicem quidem familiaritatem Plato uult esse ex potente sapienteque conflatam. Felicissimam uerò copulam, ubi utraque in eodem animo coniunguntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
