# Opera omnia 1530

Ficino, Opera omnia, MARSIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1530

Diat essaron autem id est quartae uocis, in sesquitertia. Mitto quod in quatuor elementis proportiones possunt similes cogitari. Sed de his aliàs. Consentiunt hîc & medici in ijs, quae ad tactum & quodammodo ad gustum pertinent, gradus quatuor numerantes. Primum quidem qui uix sensu percipiatur. Secundum uerò, qui manifestè percipiatur, sed non offendat. Tertium iam offendentem & deinde laedentem. Quartum breui interimentem. In his quidem gradibus, dupla & sesquialtera & sesquitertia reperitur, sed haec medici uiderint. Adducit hic Plato unum, duo, quatuor, sex, octo, duodecim. A quatuor ad duo, dupla est, ab octo ad quatuor quoque dupla, hi quidem excessus duo, proportione sunt pares, uterque enim fit per duplam, non tamen pares numero: octonarius enim quatuor superat quaternarium: hic uerò binario excedit binarium. Compara rursus senarium, hinc quidem ad quaternarium, inde uerò ad octonarium. Hinc certè fit sesquialtera: inde uerò fit sesquitertia. Hi ergo excessus proportione sunt impares, numero uerò pares. Vtrobique enim per binarium fit excessus. Rursus compara sex ad duodecim propor tione dupla, & inter haec ad utrunque conferas octonarium. Certe à duodenario ad hunc sesquialtera nascitur. Ab hoc ad sex, oritur sesquitertia: ex quibus dupla inter sex duodecimque componitur. in qua duo illi excessus tam proportione, quàm numero im pares euidenter apparent. Haec omnia in commentarijs Timaei commodius pertractantur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
