Latin
1531.1 to 1531.4
Ficino, Opera omnia 1531.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In quo &ipsum Palladis sedet numen, potentiam unà cum sapientia copulans. Pallas enim sola &artes callet simul &uibrat hastam Hactenus de primo epistolae huius mysterio dictum sit. Ad secundum iam pergamus. Animi bonitate excellentis, est gaudere bono maximè uero diuino, hoc est amplissimo. Tale uerò est quod, &quamplurimis, &quam diutißimè prodest, eiusmodi est uera uirtutis gloria ad doctrinam &mores tam posteris, quàm praesentibus conferens. Hac ergo ui ri optimo ingenio praediti, duabus de causis maximè omnium delectantur tum quia sicut intimam uirtutis lucem amant, sic exteriorem quoque diligunt uirtutis splendorem: tum quia splendore hoc optant semper prodesse, quàmplurimis, &hoc certè perpetuo in genus humanum beneficio gaudent. Giudent inquam, quatenus sentiunt, Quum uerò sempiterna gloria studeant posteritati prodesse, sperantes uidelicet, sicut nunc, ita &tunc, splendore hoc, &beneficio se gauisu ros: profectò id se post hanc uitam persensuros uaticinantur. Naturae siquidem diuinioris instinctu ad tantum beneficium instigantur, non tam quia hoc ipso gaudent, quàm ut gaudeant. Ac si multae animalium species in ipsa nidorum escarumque opera instigante natura, non frustra futuro usui consulunt: multò minus diuinos animos sperantes se sempiterno quodam officio gauisuros, frustratur euentus. Eiusmodi uerò uirtuiis splendorem, &beneficium tam in doctrina, quam in moribus his uerbis propheta Oaniel comprehendit. Fulgebunt docti, tanquam splendor firmamenti, &qui multos eru diunt ad iustitiam, sicut stellae in perpetuas aeternitates, in quibusdam uerò animis à sua diuinitate degenerantibus, beneficium uerae gloriae studium uel extinguitur, uel in uanam gloriam permutatur. Tertium epistolae huius mysterium surgit altius. Sed quoniam in theologia, &libro de Amore latius exposuimus, satis fuerit in praesentia leuiter delibasse. Quando diligenter formas ab artifice factas consideramus, paulatim qua ratione factae fuerint, animaduertimus: &quando rationes per quas efficit formas apprehendimus, facilem per eas ad ipsas ideas artificiosae mentis accedimus ad quarum exempla rationes suas ad formas direxerit efficiendas. Quemadmodum uerò in artificijs formis ad rationes, ab his ad ideas, id est, exemplari proficiscimur: sic in ipso rerum ordine contemplando, pulcherrimas rerum formas cognoscimus artificiosißimis rationibus esse compositas ac si rationibus, ergo ideis, id est exemplaribus, ad quorum similitudinem ipsa ratio formas producit in ordinem. Tres ergo in uniuerso sunt ordines, formarum scilicet &rationum, &idearum.