# Opera omnia 1531.9-12

Ficino, Opera omnia, 1531.9 to 1531.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1531.9

Praeterea animum nostrum esse diuinum, quando addidit affectare diuina: uerum non compre hendere, quamdiu aspicit in ea, quae sibi cognita sunt, id est, uel sensus & sensibilia, uel formas horum obiectu conceptas ab anima. Haec enim omnia à diuinis longè diuersa sunt, unde animus in haec aspiciens cogitur de diuinis aliter sentire, & pronunciare quam sint. Sequitur quartum mysterium de diuinorum perceptione. Primo quidem ait inuestigationem diui norum non rectè factam, id est, non debitis, tum purificationis, tum disciplinarum gradibus instructam, malorum esse om nium causam. Quia uidelicet, qui sic inuestigant Deum, tandem eò perueniunt, uel ut negent Deum esse, uel de Deo affirment, quae non sunt Dei. Hinc uera perit religio, extincta religione mala omnia confluunt. Deinde stimulum inuestigandorum diuinorum esse malorum causam, id est, si hoc abutamur, & omnino quomodocunque utamur, non permittit praesentibus oblectamentis frui, & hac in uita quiescere, altioribus anhelantes. Verum quid sibi uult, ubi ait: Nisi quis hunc ex animo stimulum eruat, ueritatem nunquam assequetur? Profectò negat ueritatem rerum à Deo dependentium haberi poße, nisi ipsa de Deo ueritas habeatur. Praeterea per illa, quae mox subiungit, scito Platonem ipsum aßiduè in diuinorum inuestigatione uersari consueuisse, & qui Platonem primo audiebant diuina contemplantem, solitos sub nimio diuinorum splendore protinus caligare, diuque uexari, donec uidelicet mentem denique, tum ab affectibus sensuum. tum à phantasiae imaginibus segregarent, quo quidem facto diuina quadam sorte, id est, luce ueritatem non prius inuentam reperiebant. Propterea Py thagoras, quem Plato noster in omnibus uenerantur, sacra doctrinarum mysteria ab exactißima expiatione mentis exordiebatur, praecipiebatque, & Plato similiter praecipit, ne efferantur in uulgus, ne uulgus accepta peruersè, uel contemnat, uel incidat in errores. Si enim in uulgum aedideris, Deum nihil ex ijs, quae sentiuntur in se habere, uel te ridebunt, uel Deum esse negabunt: Hinc illud Lysidis Pythagoraei ad Hipparchum. Haud pium est, mysteria philosophiae cum his communia facere, qui ne somniare quidem purificationem animi potuerunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
