# Opera omnia 1532.5-8

Ficino, Opera omnia, 1532.5 to 1532.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.5

Ex his utique patet ex Platonis nostri sententia, diuina à nobis non inueniri, sed potius desuper reuelari, neque mente comprehendi posse supstantiam proprietatemque diuinorum, nedum uerbis & literis explicari. Ideoque de his ea mente disserendum describen dumque, ut per uerba & literas exhoriari, & praeparare animos ad diuina speremus, potiùs quàm demonstrare. Sic & Plato de substantiae proprietatisque diuinae definuione scribum nihil. Scribit tamen multa, quae uel per negationes, uel per re lationes uel exhortando, uel instruendo ad eum mentis statum quandoque perducant, cui tandem ex alto panditur domus omnipotentis Olympi. Vbi postquam se & ab inferioribus receperit ad seipsam, & à seipsa ad superiora conuertit, sta tim uno quodam statu simplici ipsam unitatem, stabilitatem, simplicitatem ut ita loquar, attingit. Sed quae attigerit, non licet apud Paulum homini loqui, & apud Platonem multò minus licet scribere, ne detur sanctum canibus. Cum uerò neque uerbis, neque literis in diuinorum explicatione confidat, tutius tamen committenda uerbis censet, quàm literis, literae nanque cuiuis communia faciunt. Atqui & quàm electißimis dicenda permittit. Omnino uerò iudicat diuinorum dignitatem exigere, ut ex mente in mentem uerbis potius, quàm scribendo in exteriores materias traducamur. Hac ratione Iudaei aiunt mysticum suae legis sensum ab ipso Deo per Moysen non tam lueris traditum, quàm animis commendatum. Sed hoc illi uiderint. Pythagorici certè id obsernabant, & Plato seruauit. Nam & hic pollicetur nonnulla per Archedemum potius quam per literas se missurum. Asserit autem quae ab ipso scribuntur, esse Socratis, cuius proprium in purificando erat officium. Sed cur additum est Socratem etiam, & in iuuentute fuisse pulchrum, id est, diuinitus illustratum? Vt intelligamus Socratem tam educationis primae perfectione, quam naturae foelicitate à Deo per familiarem daemonem mox accepisse, quae caeteri uix tandem multis laboribus assequuntur. Rursus mysteria eadem per diuinam reuelationem accepta in Platonem transfusa fuisse, & per Platonis exhortationes in homines similiter affectos posse transfundi. At ne quis in hac expositione existi met me somniare, audiendus est Proculus haec ita confirmans. His qui ad summum bonum peruenire cupiunt, non scientia & exercitatione ingenij opus est, sed firmitate, quiete, tranquillitate.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
