# Opera omnia 1532.9-12

Ficino, Opera omnia, 1532.9 to 1532.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1532.9

Quae quidem diuina fides est, quae nos ad summum bonum diuinaque omnia ineffabili ratione trahit atque coniungit. Profectò non per scientiam, aut actiorem ullam ingenij exquirere summum bonum, aut ad ipsum aspirare debemus, sed offerre commendareque nos diuinae luci, & praeclusis sensib. in illa incognita & occulta entium unitate quiescere Hoc enim fidei genus omni doctrina antiquius est. Haec Proculum à Plotino accepisse constat. Si quis autem haec diligenter considerauerit non exigat à Platone in dialogis suis consuctum illum apud humanos disputatores ordinem doctrinalem. sed eo duntaxat stylo contentus erit, qui rectiori tramite perdu cat ad Deum. Eiusmodi uerò stylus, siue ordo in purgando, & conuertendo consistit. Oportet enim mentis oculum & pur gare à caliginosis materiae sordibus, & purgatum in ipsam diuini Solis lucem ritè dirigere. Vlterius uerò perquirere, aut contendere non oportet. Immensa enim lux ubique praesens sua prorsus natura, creato ad ipsam mentis oculo, cum primum in eam purus ruè respexerit, se infundit. Ac si ad suscipiendum Deum intellectus aßiduè actione utatur propria, quae & accidens quiddam est & multiplex, & modo quodam suo mobilis, profectò per ipsam à Dei substantia simpliosima, & ab omni motionis imagine remotißima, quodammodo disiungetur. Sat ergo fuerit post conuenientem inquisitionem purificasse mentem. atque direxisse Reliquum Mercurius sacro mentis silentio tribuit. Deum enim à mente suo quodam silentio potius, quàm sermone suo censet pronunciari. Omnes itaque Platonis dialogi in hoc ipso uersantur, & alij quidem inpurgando solum, alij uerò solum in conuertendo, alij in utroque consistunt. Mysteria uerò haec in epistola ad Syracusa. nos iterum confirmantur. Atque haec confirmata mirum in modum praecepta euangelica comprobant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
