# Opera omnia 1533.1-4

Ficino, Opera omnia, 1533.1 to 1533.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1533.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1533.1

ARGVMENTVM IN QVINTAM EPISTOLAM. TSI quintam hanc consuetudo quaedam Platoni inscribit epistolam, uidetur tamè potius esse Dionis, Plaonem in seipso totum pro uiribus effingentis instruit autem Perdiccam principem constitutum in monarchia, ut meminerit se iuuenem esse, ideoque consilio ac ministerio seniorum indigere, non quidem omnium, sed prokatißimorum, non quauis in re, sed in gubernandi forma, qui intelligant, quid potißimum gubernatio nis cuiusque sit proprium, siue gubernet unus, siue Pauci, siue multi. Vocem uerò gubernationis esse uult spiritum uitamque eius id est legem, quae officia & erga Deum, & erga homines congrua instituere debet & exequi. Alioqui salua esse non poßit. At quoniam significat se & Euphreum disciplina Platonis imbutos, tenere quae ad ciuilem pertinent disciplinam, idcirco ne Perdiccas hac de re diffideret: propterea quòd Plato ipse nunquam populo suo in ciuili disciplina profueril subiungit. Platonem cognouisse populum suum morbo insanabili laborare, ideoque medicorum prudentum more noluisse, & frustra, & cum sui discrimine bestiam insanabilem curandam suscipere. ARGVMENTVM IN SEXTAM EPISTOLAM. LATO diuinus, Hermiam, Erastum. Coriscum, finitimos inter se principes, ad uerißimam concordiam cohortatur, hac sola saluos fore uaticinant, perque hanc aspirante Deo, qui unione gaudet, bona omnia consequuturos, praeterea eò denique peruenturos, ut rebus ritè compositis diuinam sapientiam propensiori stus dio quam humanam, ut par est, prosequi ualeant. Concordiam uerò stabilem firmari inter illos posse tradit pacto duntaxat atque lege: pacto inquam legitimo sacris ritè peractis inuicem stabilito, ac iureiurando interposito Deum ipsum te stando atque obscerando tanqua unionis auiorem atque conseruatorem. Testando inquam, & obsecrando sub impari, quo Deus gaudere dicitur, numero. Tria enim summa rerum principia, quae in prima quoque epistola attigit, huc adducit. Vbi enim at: omnium ducem praesentium atque futurorum, mundi animam uult intelligi, quae utpote principium motus, res omnes à futuro in praesens, à praesenti praeteritum temporali ratione perducit. Vbi uero patrem dicit & dominum, summum Deum ipsumque bonum significat. Sed mediam inter duo, haec mentem quandam diuinam uidetur inserere, quando dum repetit ducis, subiungit & cau sae Nam apud Platonem saepe rex significat ipsum bonum, causa uerò mentem, dux denique animam. Et quoniam causam refert ad mentem, ideo in Timaeo Platonici disputant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
