Latin
ARGVMENTVM IN SEPTIMAM EPISTOLAM
Ficino, Opera omnia 1534.8
Unproofread scanNot analysed yet
Tum uerò quoniam sapientis est contemplari diuina, opportunè ostendit diuina, neque literis unquam uulgo, neque uerbis exprimi posse, imò etiam non debere. Non posse quidem, quia quod maius est, neque etiam mente omnino comprehenduntur. Non de bere etiam, quia &qui in plebe infimi sunt, tanquam monstrosa uiderent: &qui paulò in plebe superiores, his auditis, uel in haeresim falsam inciderent, uel ob leuem quandam aliarum rerum opinionem uani supra modum tontentiosique euaderent. cuaderent.