# Opera omnia 1534

Ficino, Opera omnia, ARGVMENTVM IN QVINTAM EPISTOLAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1534
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1534

Itaque quemadmodum sub igne corpus diaphanum, id est perspicuum, uelut aer, & aqua subito lumen, & extra, & intus admittit: terrena uerò corpora uehemè ter calefacienda sunt prius, & calore in diaphani similitudinem prius extenuanda, quam igneam suscipiant lucem: sic spiritus à corpore segregati, diuinum lumen subito capiunt: spiritus uerò terrenis coniuncti corporibus transformantis amoris incendio indigent: quo quidem purgati, & in diuinam translati similitudinem, diuinitus tandem splendore scientiae collu strentur. Hinc Porphyrius ait: Inquisitio quidem diuinorum purificat animum, amor uerò deificat. Proprio enim rem sic exprimit uerbo, neque id quidem iniuria, nam & nulla materia ex eo fit ignis quod lumen, sed ex eo, quod calore suscipiat igneum. Platonica ergo sententia est, inuestiganda esse diuina, scilicet illa esse. & qualia quoque sit communi quadam percepti one: sed interim non communi, sed singulari incomparabilique charitate amanda: sic enim duntaxat ea, nos alicubi aperte quid sint, intelligere posse atque fore beatos. Quantum uerò haec sacris consonent literis, nemo nisi prophanus ignorat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
