# Opera omnia 1537.9-10

Ficino, Opera omnia, 1537.9 to 1537.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1537.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1537.9

Id autem est, uel diuinis miraculis ubique patentibus: uel saltem philosophica quadam religione philosophis eam libentius audituris quandoque persuasura. Placet auit diuinae prouidentiae, his seculis ipsum religionis suae genus auctoritate, rationeque philosophica confirmare: quoad statuto quodam tempore uerißimam religionis speciem, ut olim quandoque fecit, manifestis per omnes gentes confirment miraculis. Diuina igitur prouidentiae ducti diuinum Platonem, & magnum Plotinum interpretati sumus. Platonem quidem ipsum misimus ad te iamdiu, ut apud eum aliquando reuiuisceret, in quo reuixit Cosmus, atque renatus adoleuit ad uotum, & feliciter floret adultus Plotinum uerò nunc, & si iure missari sumus, non tam mittimus quidem, quam spectamus ad tuas aedes ultro: & alacriter prope antem, tanquam ab ipso Platone, uelut ferrum à lapide quodam Herculeo raptum: ut penes te Magnanime Laurenti unicè literatorum patrone unà cum Platone suo foelicißimè uiuat. Audi ergo foeliciter Plotinum de omnibus philosophiae mysterijs apud te cum Platone loquentem. Sed antequam hunc auscultes.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
