Latin
1538.8 to 1538.10
Ficino, Opera omnia 1538.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem uem amici eum non amplius salutarent, proptera quòd ipse omnes ore proprio appellare consueuerat, ex urbe discessit, profectusque in Campaniam, deductus est in agrum Zethi ueteris amici sui uita iam functi. Necessaria uerò illi ex rebus haeredibusque Zethi suppeditabantur, atque etiam ex Minturnis à Castricij agris afferebam tur. Castricius enim praedita Minturnis habebat. Quum uerò morti Plotinus appropinquaret: quem admodum nobis Eustochius retulit, qui Puteolis habitabat: ac fermè tardius ad eum accesserat, adhuc te inquit expecto, atque equidem iam annitor, quod in nobis diuinum est, ad diuinum ipsum quod uiget in uniuerso redigere: spiritumque his uerbis emisit. Interea draco sub lecto in quo iacebat ille, pererrans mox in parietis foramen se prorsus occuluit. Agebat uerò tunc Plotinus annos (ut retulit Eustochius) sex atque sexaginta, secundo Claudij imperatoris anno iam peracto. Quo uerò tempore Plotinus ex hac uita migrauit, ego equidem Porphyrius in Lilybeo uersabar: Amelius autem in Apamea Syrię: Sed Ca stricius erat Romae: Solus denique Eustochius aderat. Iam uerò computemus a secundo Claudij imperato ris anno, exactos iam annos sex, atque sexaginta, natiuitatis illius tempus cum tertiodecimo Seueri Impera, toris rotis annon concurrit. Ipse uerò neque quo mense, neque quo die natus essetu, cuimquam declarauint: quippe quum nequaquam decere putaret, natalem esius iacrificijs conuiuijsque celebrari.