Latin
154.1 to 154.4
Ficino, Opera omnia 154.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Proculus ex mente Platonis in Timaeo dicentis, Deum animas hominum alias alijs ducibus stellisque accommodasse, probat differentias animarum non ex corporibus, uel inclinationibus ad corpora prouenire, sed ex ipsa essentiali accommodatione à Deo facta ad differentes duces atque stellas, unde &differentia inclinationum actionumque proueniat, tum ad aeterna uidenda, tum ad temporalia gubernanda. Proinde quemadmodum Scotus eiusque sectatores disputant, omnis natura, praeter prima, quae sola purus est actus, potentiam quandam quodammodo ex se informem &aliunde formabilem habet admixtam, quae non aliter ad plures singularesque existendi modos, quàm materia ad plures formas aequè se habet, ideoque sicut humana species &equina, sic &intellectualis species quaelibet tam angelorum, quàm animarum in plura potest indiuidua deriuari. Confert autem mentium in eadem specie numerus ad uniuersi ordinem omnino complendum. Siquidem ordo plenus ille est, in quo tum superiora ad inferiora, tum haec ad illa uicissim, tum aequalia inter se pariter ordinantur. Ordinem uerò eiusmodi in rebus corporeis planè perspicimus. At si incorpora pleniorem habentordinem, in ipsis quoque similem ordinem, id est, triplicem cogitare compellimur. Non autem potest esse ullus inter aequalia ordo, nisi plura sub eadem specie comprehendantur. Conducit rursum numerus plurimarum in eadem specie mentium ad perfectiorem ipsarum foelicitatem. Nam illae seipsas quodammodo in se inuicem contuentes, aequali mutuaque (ut naturaliter fieri solet) tum ex agnitione, tum familiaritate congratulantur. Denique longè pulchrius est uniuersum, si ubique infra species, quemadmodum supra species sit multitudo. Supra quidem, generali specialique, infrà uerò numerosa quadam uarietate decora. Neque putant singulorum numerum ad id dun taxat conducere, ut species ipsa seruetur, quia etiam in corporibus longè plura indiuidua ubique sunt, quàm opus sit ad speciem conseruandam. Praeterea uidemus naturam in singulis speciebus multa non salutis omninò, sed etiam ornamenti gratia facere, quod in coloribus &figuris liniamentisque &dispositione quadam ordinatissima manifesse uidemus. Denique finis praecipuus, cuius gratia Deus omnia esse uult, haud propriè est, ut sint, imò potius ut bene sint, ac bene se habeant. Ac si huius gratia sunt praecipuè, qualiacunque sunt, certè eiusdem gratia sunt, quotcunque sunt.