# Opera omnia 154.1-4

Ficino, Opera omnia, 154.1 to 154.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/154.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/154.1

Praeterea siquis secundum illud membrum admiserit, scilicet illis in esse animum, sequitur idem. Quo enim pacto animus est corporis temperatio, si in ratione rerum à corpore separata est tanquam subiecto? cum non possit esse alibi quàm in corpore corporis temperatio? Si tertium diuisionis illius membrum concesseris, scilicet utrunque substantiam per se subsistentem esse, tam animum, quàm ipsam rationem re rum, per se subsistet animus, neque temperationi corporis adstringetur. Denique quodcun que membrum diuisionis acceperis, una haec summopere ratio persuadet animum in conplexione corporis tanquam origine non iacere, quia non tam auidè, tam facilè, tam assiduè, dum philosophamur mutabili posthabito corpore, immutabilibus rationibus sese misceret, neque melius esset cum est in illis, quàm cum est in corpore. Est autem in illis tan tò melius quam in corpore, quantò praestantius uiuit in illis, quàm in seipso. Tantò autem uiuit praestantius, quantò perfectius operatur. Operatur uerò in illis perfectius, quia intelligit uerius, desiderat pacatius, fruitur dulcius, plenius atque securius. Et cum sę pe consonanter secum corpore, animus ipse dissonet secum, tum speculatione, tum moribus, atque contra consonet dissonante, qui non uiderit animum non consistere in corporis consonantia, is dissonat ueritati. Sed ut reuertamur ad Aurelium, hic forte oboritur nonnulla quaestio. Vtrum sicut non interit animus, ita nec in deteriorem commutetur essentiam. Videri enim cuipiam potest, neque iniuria, id effectum esse ratione hac, ut animus ad nihilum peruenire non possit, conuerti autem in corpus forsitan possit. Si enim quod erat ante animus, corpus fuerit effectum, non utique omnino non erit. Sed hoc fieri non potest, nisi aut ipse id uelit, aut ab alio cogatur. Neque continuo tamen animus, siue ipse id appetierit, siue coactus fuerit, poterit corpus esse. Illud enim sequitur, ut, si sit necessario uelit, aut cogatur. At illud non sequitur, ut si uelit aut cogatur sit. Nunquam autem uolet. Nam omnis eius appetitus ad corpus, aut ut id possideat est, aut ut uiuificet, aut ut quodammodo fabricet, aut quolibet pacto ei consulet. Nihil autem ho rum fieri potest, si non sit corpore ipse melior.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
