# Opera omnia 154.5-8

Ficino, Opera omnia, 154.5 to 154.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/154.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/154.5

At si erit corpus, melior corpore profecto non erit. Non igitur esse corpus uolet, neque ullum huius rei certius argumentum est, quàm cum seipsum hoc interrogat animus. Ita enim facile comperit appetitum se non habere nisi agendi aliquid, aut sciendi, aut sentiendi, aut uel tantummodo uiuendi, quantum sua illi potestas est. Si autem cogitur corpus esse, à quo tandem cogitur? Num à quolibet? certè à potentiore. Non igitur à corpore potest. Nullo enim modo ullo animo ullum potentius corpus. Potentior autem animus non cogit in aliquid nisi quod suae potestati subditum est. Nec ullo modo animus potestati alterius animi, nisi suis cupiditatibus subditur. Cogit ergo ille animus non magis quam quantum eius cupiditates sinunt, quem cogit. Dictum autem cupiditatem non posse animum habere ut corpus sit. Illud etiam manifestum est, ad nullam suae cupiditatis expletionem peruenire, dum amittit omnem cupiditatem & amittit, dum corpus sit. Non ergo potest ab eo cogi ut fiat, qui potestatem cogendi nisi per subditas cupiditates non habet. Deinde quisquis animus alterum animum habet in potestate, magis eum necesse est uelit in potestate ha bere quam corpus, & ei uel bonitate consulere, uel malitia imperare. Non ergo uolet ut cor pus sit. Postremò iste animus cogens, aut animal est, aut caret corpore. Sed si caret corpore, in hoc mundo non est, sed si ita est, summe bonus est, nec potest uelle alteri tam turpem commutationem. Si autem animal est, aut animal etiam est ille quem cogit, aut non est: sed si non est nihil cogi ab alio potest. Non enim habet potentiorem qui in summo est, id est, non cogitur qui est solutus. Si autem in corpore est, ab eo rursus, qui in corpore est, per corpus cogitur, ad quodcunque cogitur. Quis autem dubitet nullo modo per corpus fieri tantam conmutationem animo? Fieret enim si esset illo corpus potentius.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
