# Opera omnia 1542.1-4

Ficino, Opera omnia, 1542.1 to 1542.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1542.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1542.1

Praeterea quum Amelius sacrorum obseruator esset, atque per calendas sacra faceret, & quandoque Plotinum rogaret illuc secum accedere: illos inquit Plotinus decet ad me, non me ad illos accedere. Qua uero mente tam excelsa de se loqueretur, neque intelligere ipsi potuimus, neque ausi sumus interrongare Erat in cognoscendis moribus sagacissimus. Itaque cum mulieri nomine Chione penes ipsum una cum filijs habitanti, casiamque agenti uiduitatem pretiosum monile furto subreptum fuisset, omnesque serui atque domestici Plotini conspectum accersiti uenissent, singulos Plorinus intuitus. sed egit quendam, aitque: Hic monile subripuit. Verberatus ille diu quidem negat: sed denique confiretur, furtumque restituit. Similiter quales singuli, apud illud uersati pueri futuri essent, mirificè praedicabat. Velut de Polemone praedixit: ad morem hic procliuior erit, nec ad aetatem maturam perueniet, atque ita con tigit. Ego quandoque me ipsum interimere cogitabam: quod mirabiliter ille persensit, mihique domi deambulanti protinus adstitit, aitque, studium nunc istudò Porphyri tuum non sanae mentis est, sed animi porius atra bile furentis itaque Roma abire me iussit. Huic ergo parens in Siciliam sum profectus, praecipuè cum audirem, probum quendam elegantem uirum circa Lilybeum tunc habitare. Quo quidem factum est, ut hac perturbatione animi liberarer, sed interea impedirer unà cum Plotino usque ad eius uitam ducere Platonopolim aedificare uoluit: Disputator acer, formosus, amabilis, In dictionibus negligens, sensu profundus: Platonica cum Peripateticis abundè coniunxit. PRoinde Galienus imperator, uxorque eius Salonina Plotinum honorabant, maximeque colebant. Hic igitur eorum beneuolentia fretus orauit, ut dirutam quandam olim in Campania ciuitarem philosophis aptam instaurarent, regionemque circumfusam culrae ciuitati donarent, concederentque ciuitatem habitaturis Platonis legibus gubernari, arque ipsam ciuitatem Platonopolim appellari: pollicebatur se illuc habitatum unà cum amicis omnibus profecturum Quod facilè philosophus ad uotum impetrauisset, nisi quidam imperatoris familiares inuidia, uel indignatione, uel alia quadam iniqua de causa acriter obstitissent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
