Latin
1542.5 to 1542.8
Ficino, Opera omnia 1542.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Erat in disputationibus strenuus ad dicendum, ad inuentionem solers, ad oportuna percipienda promptissimus, sed fortè in nonnullis dictionibus aberrabat: non enim pronuntiabat meminisse, sed memminisse: similiterque alijs quibusdam dictionibus abutebatur. Quod quidem uitium in scribendo etiam sequebatur. Praeterea inter loquendum mens emicabat soras. lumen intimum ad uultum usque diffundens. Amabilis quidem erat aspectu, sed dum disputaret pulchrior admodum uidebatur. tunc sanè tenuis quidam sudor, uelut ros è facie distillabat: tunc benigna mansuerudo fulgebat: tunc ad quaestiones, &excipiendas placida lenitas apparebat, &dissol uendas robustus admodum uigor demonstrabatur. Iam uerò, cum ego Porphyrius triduo eum interrogarem, qua conditione potissimum anima cum corpore coniungatur, ille in demonstrando perseuerauit. Quando etiam quidam nomine Thaumasius scholas ingressus communia tractaturus, pręfatus est, optare se Plotini sententias inscriptis exponendis audire. Porphyrio uerò interrogante atque re spondente. dispurationem eiusmodi minimè tolerare. Sed Plotinus obiecit: nisi dubitationes interro gante Porphyrio dissoluamus, commentari oratione perpetua quicquam in librum aliquem non ualebimus Scribit autem intentissimo quodam acumine, &intellectu multiplici. Est quidem breuis, sed sensibus ubique pluribus, quam uerbis abundans. Multa numine afflatus effundit: saepe ex ipsa re, qua de agit mirificè patitur: neque tam simplici disciplina loquitur, quam animo ad rem ipsam ardenter affecto. Inserta sunt libris eius latentia dogmata Stoicorum, Peripateticorumque similiter: praesertim uerè sententiae Aristotelis post physica congestae illic frequentius insunt. Latuit eum nihil omnino: quod ad Geometriam, Arithmeticam, Machinariam, Perspectiuam, Musicam pertineret: quamuis nunquam se prompium ad haec opera exequenda reddiderit. Legebantur in scholis ipsi commentaria Seueri, Cronij, Numenij, Gaij, Actici philosophorum Platonicorum: Item Peripateticorum Aspasij, Alexandri, Adrasti. "eunque fortè inciderint commentaria: sed nihil ex his tractu continuo dicebatur Erat enim proprius suique iuris, &ab his in contemplatione diuersus. In rebus uerò discutiendis intellectum ferebat Ammonij. Lectione quamprimum euadebat imbutus, paucisque profundę contempla tionis intelligentiam afferens exurgebat.