# Opera omnia 1543.1-4

Ficino, Opera omnia, 1543.1 to 1543.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.1

Cumque illorum praedictiones non esse fide dignas deprehendisset, non piguit eum saepe in scriptis suis illorum praesagia confutare. Scripsit contra quosdam Christianos haereticos: Et suis contra eosdem scribi mandauit. Ranc Cristiani eo tempore multi, tum alij, tum eo antiqua philosophia egressi haeretici, Adel phij. Acylinique sectatores: qui Alexandri Libyci, Philocomi, Demostrati. Lydi, plurimos libros circumferebant, & reuelationes quasdam Zoroastris. Zostriani. Nichotei, Allogenis, Mesi, aliorumque eiusmodi palam ostendentes, & deceperunt multos, & ipsi decepti iam fuerant: asserentes Platonem intellligibilis essentię profundum minimè penetrasse. Quamobrem Plotinus multas in disputa tionibus suis in eos argumentationes intulit: scripsitque contra eos librum, quem contra Gnosticos nos inscripsimus, nobisque reliqua discutere & iudicare commisit. Amelius autem libros quadragin ta composuit contra librum Zostriani. Ego uerò Porphyrius argumentationibus multis ostendi li brum Zoroastri ab illis inscriptum, adulterinum nouumque esse, ab eis confictum, qui struebant haeresim: ut institutiones suae, esse Zoroastris ueteris crederentur. Plotini sensa pauci admodum penetrabant. Testimonia Amelij, unà cum Porphyrio, de excellentia librorum Plotini. OLeríque Graecorum. Plotinum falsò criminabantur, quasi inuenta Numenij sibi clam usurparet: quam sanè calumniam Tryphon Sroycus & Platonicus Amelio nuntiauit. Hinc librum scripsit Amelius, quem nos inscripsimus. De differentia doctrinae Plotini ad Numenij disciplinam: Amelius autem librum mihi dicauit, meque ipsa inscriptione Basilea, id est, Regem cognominauit: id enim mihi nomen erat: Et patria quidem lingua nominabar Malcus, quo nomine uocabatur & pater. Malcus autem in Gręcam translatus linguam Rex appellatur. Quocirca Longinus, ubi dicau it scripta de Conatu Cleodamo, mihique Porphyrio sic est exorsus ô Cleodame atque Malce. Amelius autem nomen ipsum interpretatus, sicut Numenius, Maximum appellauit Megalum: sic Malcum cognominauit Regem. Amelius Basileo, id est, regi salutem. Certò scio me nunquam uocem fuisse emissurum inclyto rum uirorum causa, qui, ut iam diuulgatum esse ais, amici nostri dogmata in Apameum Numenium referunt: Constat enim id ex ditendi loquendique propria apud ipsos, & qua gloriantur, modestia pro ficisci. Nunc quidem meras nugas, nunc uerò supposititium uocantibus: rursus quasi uilissima quaedam supponat, accusant: & mendaci duntaxat dicacitate in eum perperam inuehuntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
