# Opera omnia 1543.8-9

Ficino, Opera omnia, 1543.8 to 1543.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1543.8

Tuum esset Ameli dubitationes istas dissoluere, in quas ille ob quandam nostrae sententiae ignorantiam indicit. Postquam igitur Amelius librum non paruum aduersus obiectiones meas composuit: egoque scriptis eius iterum contradixi: rursusque mihi rescripsit Amelius. tertio iam gradu uix tandem Plotini mentem auspicatus, mutaui sententiam: ideoque palinodiam rescibens in conuentum omnium recitaui: atque in posterum Plotini libros fide dignissimos iudicaui, & praeceptorem ipsum omni studio prouocaui, ut sententiam suam articulatim distingueret, latiusque descri beret. Quin etiam hinc factum est, ut ille, Amelium quoque ad conscribendum ualde propensum effecerit. Quid uerò Longinus senserit de Plotino, per ea maximè, quae ego ad eum scribens signisi caueram, dectarabit pars epistolae, hoc ad me tenore perscriptae: Cum enim operaepretium iudicaret, me è Sicunia ad eum in Phoeniciam proficisci, librosque Plotini mecum afferre, sic ait. Testimonia Longini de excellentia librorum Plotini. DV quidem ista quando tibi placuerit ad nos mittito, imò uerò ferto tecum Equidem non facilè obsecrare te desinam, ut iter ad nos omni prorsus itineri anteponas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
