Latin
1544.1 to 1544.4
Ficino, Opera omnia 1544.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et si non ob aliam causam (quidem enim nouae apud nos sapientiae sperans uenias, nescio) saltem propter antiquam con suetudinem, aerisque salumbritatem imbecillitati corporis, de qua quereris conferentem. Quòd si sortè aliud quidam pures assequi, apud me tamen ne noua quidem speres, nedum antiqua, quae pluri mum perijsse dicis. Iam uero transcriptorum tanta hic est penuria, ut per deos, totum id tempus, quae deerant Plotini instaurans, uix horum inuenerim subscriptorem, dum à ministerijs eum consuetis abduco, huic autem uni incumbere iubeo. Tot equidem libros illius iam habeo, ut uidear iam omnes habere, postquam nunc abs te missos accepi: sed non perfecte me habere profiteor. Hi nam que liberi non mediocriter sunt mendosi. Et si Amelium amicum nostrum putaueram errata passim ex scriptorum emendauisse: illi tamen alia magis curae fuerunt, quàm sedulitas emendandi. Quamobrem qua ratione his libris utar minimè habeo: quamuis supra modum affectum, quae Plotinus de anima atque de ente scribit, considerare. Sed hi potissimum libri sunt ex scriptorum uitio deprauati. Quocirca percupio libros abs te eosdem summa diligentia scriptos accipere, ut tantum perlegam, inde meos emendans, mox uerò restitutam. Sed rursus idem, quod dixi ab initio repe tam. Ne mitras quidem, sed ipse tecum afferens huc accedas: neque hos tantùm afferas, sed siquid insuper reliquum est, quod Amelium aufugerit. Quae enim ille huc aduexit, summo studio exquisita possideo. Cur enim non summa cùm diligentia uiri illius scripta omni prorsus honore, ac uene ratione digna perquiram? Hoc equidem tibi tum praesenti, tum procul absenti, tum habitanti Tyrum semper significaus: me stilicet non multa admodum Plorini librorum argumenta caperes ipsam uerò scribendi formam, intelligentiarumque frequentiam, &quaestionum dispositionem admodum philosophicam me amare supra modum, atque uenerari. Atque equidem iudicio debere ueritatis indagatores Plotini libros cum praestantissimorum duntaxat operibus comparandos adducere. οπρτοιν Confirmatio superiorum.