# Opera omnia 1544.5-8

Ficino, Opera omnia, 1544.5 to 1544.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1544.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1544.5

¶ N superioribus enarrandis idcirco sui prolixior, ut demonstrarem, quid iudicauerit de Plotino Fuir ille iudicio seculis nostris acerrimo: qui fermè sui temporis omnia scriptorum opera discussit Tatque redarguit: quamuis & hic ab initio aliorum adductus inscitia Plotinum diu contempserit. Putauit autem Plotimi opera, quae acceperat ab Amelio fuisse transcriptorum uitio deprauata: propterea, quod consuetam uiri illius elocutionem nequaquam intelligebat. Si qua enim alia, certè quae penes Amelium erant, emendatissima erant: quippe cùm ex libris ipsa Plotini manu scriptis ex scripta fuissent. Proinde operaepretium est referre, quae in opere ipso Longinus scripsit de Plotino Amelioque, & caeteris sua tempestare philosophis, ut certius nobis constet, quàm potissimum de his sententiam tulerit uir elegantissimus, atque ad ingenia arguenda promptissimus. Inscribitur sand liber de fine ad Plotinum Gentilianumque cognomento Amelium: Cuius quidem prooemium eiusmodi. Testimonia Longini ad idem. CVm multi temporibus philosophi nostris extiterint, ô Marcelle, maior profectò eorum numerus in primis extitit nostrę aetatis annis. Praesens nanque tempus, quàm paucos habeant Sdicere minimè licet. Sed dum essemus adolescentuli, non pauci philosophiae studijs excellebant: quos quidem omnes uidere nobis contigit: quoniam à teneris annis multas passim regiones unà cum parentibus peragrauimus. Vbi profecto data mihi occasio fuit, qua illos, quia adhuc in uita supererant, conuenirem, cùm apud multas gentes, & urbes in eundem cum illis locum saepe concurrerem. Sed ex eorum numero alij quidem sententias suas lueris commendarunt, scribendo posteris profuturi: Alij uerò satis sibi factum existimarunt, si praesentes, familiaresque consilij sui par ticipes effecissent. In primò igitur genere fuerunt, Platonici quidem Euclides, & Democritus, & Proclinus, qui in Troade habitauit. Praeterea, & qui etiam nunc Romae uiuunt, Plotinus & Gentilianus, Amelius Plotini familiaris. Stoicorum uerò Themistocles, atque Phebion. & qui usque ad extremum diem florebant, Annius atque Medius. Ex Peripateticis autem Heliodorus Alexamdrinus. Sed in secundo genere Platonici quidem Ammonius atque Origenes, quibus cum nos diu uersati sumus, uiris profecto interuallo, non paruo sui saeculi philosophos intelligentia superanti bus: Item qui Athenis successores Theodotus, atque Eubulus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
