Latin
1544.9 to 1544.10
Ficino, Opera omnia 1544.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero siquid ab aliquo eorum scriptum est, quemadmodum ab Origene liber aliquis de Dęmonibus: atque ab Eubulo expositio quaedam in Philebum atque Gorgiam: atque de his, quę Aristoreles Reip. Platonis opponit &quibus haec rationibus confutentur, haec sanè parui momenti sunt, si cum rationibus, quas illi uoce exactius assignare solebant, conferre uolueris. Neque enim serio quodam studio scripsisse uidentur; neque scri bendi munus tanquam praecipuum apud se officium elegisse. Praeterea è Stoicorum numero Her minus, atque Lysimachus: Et qui Athenis egerunt Athenęus, atque Musonius. Sed inter Peripateticos