# Opera omnia 1544.9-10

Ficino, Opera omnia, 1544.9 to 1544.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1544.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1544.9

Iam uero siquid ab aliquo eorum scriptum est, quemadmodum ab Origene liber aliquis de Dęmonibus: atque ab Eubulo expositio quaedam in Philebum atque Gorgiam: atque de his, quę Aristoreles Reip. Platonis opponit & quibus haec rationibus confutentur, haec sanè parui momenti sunt, si cum rationibus, quas illi uoce exactius assignare solebant, conferre uolueris. Neque enim serio quodam studio scripsisse uidentur; neque scri bendi munus tanquam praecipuum apud se officium elegisse. Praeterea è Stoicorum numero Her minus, atque Lysimachus: Et qui Athenis egerunt Athenęus, atque Musonius. Sed inter Peripateticos

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
