Latin
1545.5 to 1545.8
Ficino, Opera omnia 1545.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò per alia etiam effecimus idem: quemadmodum ubi Gentiliano quidem de iustitia apud Platonem posita contradiximus, &ubi Plotini librum de ideis tractantem considerauimus: communem profecto nostri illorumque amicum Tyrium dico Basilium, qui &ipse non pauca Plotinum imitando tractauit, atque Plotinum ipsum magis, quàm uiam regulamque nostram probans, libri cuiusdam compositione co natus est opinionem de ideis Plotinicam ueriorem esse, quam nostram, hunc inquam rescriptione quadam opposita, mediocriter arguisse uidemur: ut qui non rectè scilicet recantauerit. Nos profectò in his piniones horum uirorum non paucas agitamus, sicut in epistola etiam ad Amelium in magnitudinem libri producta, respondente uerò nonnulla, quae ille Roma ad nos miserat atque scripserat: quam ipse epistolam de more Plotinicae philosuphiae inscripsit. Nos autem communi duntaxat inscriptione libri contenti fuimus, librum ipsum ad Amelij epistolam inscribentes. Longinus iterum de Plotini praestantia. Nhis ergo Longinus confessus est omnibus sui saeculi sapientibus Plotinum, Ameliumque propo sitionum quaestionumque copia praeponendos, rationeque contemplarionis sibi propria potissimum Teos uti. Neque instituta Numenij uindicare sibi, eáue colere: sed Pythagoreorum mysteria Plotinum sectari constituisse. Sed opera Numenij. Cronij, Moderati, Trasylli operibus de rebus eisdem Plotini quantum ad absolutam pertinet rationem, inferiora esse censenda Proinde cum dixisset Am lium per Plotini quidem uestigia progredi. sed nimia quadam expositionis prolixitate in oppositum Plotini deduci, mox mei memoriam fecit. Plotini familiaritatem nuper adepti, aitque: Commmunis auem nostri illorumque amicus Tyrius ille Basilius, nec ipse quidem pauca ad exemplar Plotini tractauitate composuit. In his sanè uerbis reuera Longinus indicat percepisse, me diligentissimè deuitasse Amelianas ambages, à philosopho nimium alienas, atque in scribendo Plotini formam fuisse complex Satis est ergo uir tantus, iudicioque primus, hactenus in testimonium nobis adductus scribens Plotino. Iam uerò si tunc eadem quando me aduocauit accedere potuissem, profecto nunquam contra rescripsisset illa, quae scribere prius est agressus quam doctrinam ipsam diligenter examinasset. Sed quid nam mihi nunc expedit (ut Hesiodi more loquar) cirea quercum, petramque loqui? Nempe si oportet sapientum testimonijs uti, quis nam Deo sapientior esse potest?