Latin
1546.1 to 1546.4
Ficino, Opera omnia 1546.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At nunc ubi solutiis inuolucro es, &animę genialis signum deseruisti, ad concilium geniale contendis, quod amoenis interspirat auris: ubi amicitia est: ubi cupido uisu mollis, purae plenus laetitiae, &semper riuis ambrosijs irrigatus à Deotunde sunt amorum retinacula, &dulcis spiritus, &tanquillus aether aurei generis magni louis: Vbi agitant Minos &Rhadamantus fratres: ubi iustus Aeacus: ubi Plato, sacra uis: ubi pulcher Pythagoras, &quicunque chorum statuerunt amoris immortalis, quicunque genus commane cum beatissimis genijs fortiti sunt: ubi animus inter mensa, laetitia semper hilarescit. Ah beate, quam multis exhantlatis laboribus ad castos genios abisti, ad uitam stabilissimam prouectus Sistamus carmen, &orbem chori uolubilem Plotini Musae gaudentes At aurea mea cithara haec habuit, quae diceret, aeuum bene agenti Summa uperioris oraculi *Nhoc orculo continetur, Plotinum fuisse bonum, &mirem, &mansuetum in primis, atque suauem, qualem &nos extitisse uera experientia comprobauimus. Rursus uigilem extitisse, puroque semper animo ad diuinum ipsum sursum erecto, quod quidem animo toto ardenter amauit Irem cunctis uiribus studuisse ex amara cruentae huius uitae unda prorsus emergere. Hac igitur ratione hoc heato lumine, cum, saepe seipsum attolleret tota mente ad primum Deum mente superiorem: perque gradus omnes in Symposio à Platone dispositos ascenderet ad diuina. ipsi protinus coruscauit De us ille, nec formam. nec ideam aliquam habens, sed super intellectum uniuersumque intelligibile in se ipso consistens. Cui &ego Porphyrius semel appropinquaui, fuique coniunctus, cum annum aetatis octauum &sexagesimum iam implerem. Apparuit ergo Plorino finis ille quàm proximus. Finis nanque Plotino signumque erat, quo aciem mentis intenderet propinquare, coniungique ipsi Deo omnibus ubique praesenti. Quater autem dum cum ipso uersaretur, hunc finem esse assecutus: non potentia duntaxat, inquam, sed actu quodam incessabili consecutus. Praeterea subdit oraculum: Deos saepe Plotinum circumuagantem apprehendentes in rectum tramitem direxisse: dum uberrimos luminis diuini radios, oculorum eius luminibus benigne porrigerent, ut uerè dictum sit Plotinum contem platione intuituque diuinitus rutilante libros suos composuisse. Iam uerò ex intuitu intrinsecus &extrinsecus uigilante inspexisse dicitur ab oraculo multa suis oculis atque pulcherrima: quae quidem non facilè ullus philosophiae professor inspexerit.