Latin
1547
Ficino, Opera omnia 1547-5
Unproofread scanNot analysed yet
in libros quosdam absque certo ordine commentaria: quoniam amici, qui nos urgebant ad commentandum, ea potissimum exigebantà nobis exponi, quae maximè declaratione apud illos egebant: quin etiam capitula omnium secundum editionis librorum tempora fecimus, praeterquam de Pulchro. Nam deerat hic nobis notitia temporis. Verùm in hoc non capitula solum, secundum uniuscuiusque libri modum exposita sunt, uerùm etiam argumenta, quae sunt capitulorum more connumerata. Nunc uerò libros singulos percurrentes, puncta etiam signaque adhibere conabimur, &si quid usquam in dictionibus erratum fuerit, emendare conabimur, ac si quid aliud nos moueat, opus ipsum significare potest.