Latin
MARSILII PICINI FLORENTINI IN PRIMVM LIBRVM
Ficino, Opera omnia 1548-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILII PICINI FLORENTINI IN PRIMVM LIBRVM Plotini Platonici, Argumentum seu Comment. Anima rationalis media est inter formas diuinas atque naturales, neque inest corpori, sed adest, &uitam ex se propagat, quae inest corpori, ex qua &corpore fit animal unum composisum. Capitu. lum primum. E Roportunem primis hînc omnium nobis occurrit liber, in quo nos ipsos, uelut in speculo contemplemur, ne tanquam nimium curiosi aliena prius, quàm nostra quaeramus. Docebit enim nos. id est, hominem uerum, atque hoc ipsum, quod ipsi propriè sumus, non esse corpus: qua hoc utimur ut instrumento: non esse uitam omnino corpori propriam &addictam, quoniam haec nobis cum brutis esse communis: &quia saepe huic ipsa ratio per quam ipsi sumus, aduersatur &imperat, non esse quiddam ex corpore &propria eius uita compositum, ijsdem omnino de causis quas hic assignauimus. Hoc enim esse animal, non deníque ex anima rationali &uiuente irrationali coniunctum, quoniam indissolubi li, &dissolubili unum confici nequeat, sed hominem esse animam, id est, substantiam incorpoream rationalem ex diuino quidem intellectu existentem in se uero sonsistentem, corpori autem non inhaerentem, sed potius assistentem, atque ipsa sui praesentia uitam hanc in corpore produdentem, ex qua &corpore compositum animal appellatur. Animam uerò nostram corpori quidem adesse, sed non inesse, sic breuit er ostendemus. Tria suntformarum genera. Infimae quidem formae sunt naturales. supremae uerò diuinae mediae, aut rationales animae. Naturales formae, ut elementorum atquae mixtorum, dicuntur &adesse materiae. quantum eam afficiunt, &in eam nonnihil efficiunt: di cuntur &inesse materiae, quantum unà cum ipsa formae similiter patiuntur. Sed formae diuinae, id est diuinus intellectus mundi artifex, rerumque ideae, id est, primi diuinae intelligentiae actus, &exem plaria rerum, neque materiae insunt alioquin ne fingi quidem posset quicquam à materia separatum rursus neque materiae adsunt. Non dico procul esse à materia secundum locum: nam proculdubio sunt ubique: sed non adesse secundum ullam naturae cognationem, affectumque aliquem ad materiam. Quis enim intellectum diuinum non animaduertat ab omni materiae commertio esse secrerum? quando &intessectus humanus, non aliter actionem intelligentiae propriam, quàm seipsum à materia segregando expedire possit, atque perficere. Inter formas igitur naturales, quae materiae adsunt simul &insunt, ac formas omnino diuinas, quae neque insunt, neque etiam adsunt extare oportet mediam formae naturam: quae materiae non insit quidem, ne cum materia patiatur, ne patiendo cum ea imperfectè agat in eam: ne imperfectè agendo usque ad uitae uigorem hanc ipsam formare non possit, ad sit autem materiae, id est, naturali prouidentiae faueat, &foueat quodam affinitatis amore, fouendo formet atque uiuificet, uiuificando humanum pariat animal, homini, id est animae subditum generanti. Talem esse rationalem animam perspicuè constat, non inesse quidem apparet, ubi corpori repugnat &imperat: ipparet etiam &adesse, ubi corporis coniugium naturaliter amat.