# Opera omnia 1548

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI FLORENTINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1548
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1548

MARSILII FICINI FLORENTINI EXHORTATIC ad auditores in lectionem Plotini & similiter ad legentes. RINCI PIO uos omnes admoneo, qui diuinum audituri Plotinum huc acceditis, ut Platonem ipsum sub Plotini persona loquentem uos audituros existimetis. Siue enim Plato quondam in Plotino reuixit: quod facilè nobis Pythagorici dabunt: siue Daemonidem Platonem quidem prius afflauit, deinde uerò Plotinum, quod Platonici nulli negabunt, omnino aspirator idem os Platonicum afflat atque Plotinicum. Sed in Platone quidem afflando spiritum effundit uberiorem: in Plotino autem flatum angustiorem: ac ne augustiorem dixerim, saltem non minus augustum, nonnunquam fermè profundiorem. Idem itaque numen per os utrunque humano generi diuina fundit oracula, utrobíque sagacißimo quodam interprete digna: qui ibi quidem in euoluendis figmen torum incumbat inuolucris: hîc uerò tum in exprimendis secretißimis ubique sensibus, tum in explanandis uerbis quam breuißimis diligentius elaboret. Mementote praeterea, uos haudquaquam, uel sensu comite, uel humana ratione ducc, sed mente quadam sublimiore excelsam Plotini mentem penetraturos. Profectò (ut Platonicè loquar) caeteros homt. res rationales animos appellamus: Plotinum uerò non animum, sed intellectum. Sic omnes eum philosophi suo seculo praesertim Platonici nominabant. Atque utinam in mysterijs huius interpretandis adminiculum Porphyrij, aut Eustochij, aut Proculi, qui Plotini libros disposuerunt, atque exposuerunt, nobis adesset. Spero tamen id quod admodum fae licius est, diuinum auxilium in traducendis explicandisque diuinis Plotini libris Marsilio Ficino non defuturum. Sed iam coelestibus hinc auspicijs, & nos ad transferendum primum Plotini librum, & argumento breuiter exponendum, reliquosque deinceps foeliciter accedamus. Et uos Platonem ipsum exclamare sic erga Plotinum existimetis: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi undique placeo, ipsum audile

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
