# Opera omnia 1549.1-4

Ficino, Opera omnia, 1549.1 to 1549.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1549.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1549.1

Habet aliquid proprium, ubi ratiocinatur, id est, motu quodam & tempore ab effectu ad causam argumentationibus suis ascendit, iterumque descendit: & ubi proposito fine, & uiarum inuenta diuersitate, de illarum electione consultat. Tota quidem haec facultas, rario, cogitatio, consultatio, maximè hominis propria nominatur. Habet aterum aliquid cum intellectu diuino quasi commune, intellectum scilicet non discurrendo. sed intuendo ueritatem assiduè contemplantemicuius quidem intuitu stabili uaga rationis discursio regitur: illine exordiens, illuc deni que desinens. Habet aliquid & aliquid, quasi commune cum bruto, imaginationem, id est, sensum animae intimum, atque simplicem sensuumque sequentium iudicem. Proinde ipsa uis media, quae discurrit, qua ratione discurrit cogitatio, simul ratio consilium nominatur: qua uerò discurrendo exordia sumit ab intellectu intelligentia, sapientia, scientia dicitur: sed qua ab imaginatione cursum inchoat coniectura. fides. opinio nuncuperatur. Haec substantia his tribus praedita uiribus anima propriè à Platonicis nominatur: & quatenus sic affecta est, ut uitam quandam in corpus effundat humanum, nominatur & homo. Est autem haec anima propriè. Vita uerò hinc effusa propriè animatio & uiuificatio dici debet: communi tam licentia freri illam quidem animam dicemus primam, hanc uerò secundam. Atque à prima eiusque uiribus secundam uiresque eius oriri. In prima quidem ab intellectu ratio, à ratione imaginatio proficiscitur: in secunda uires quoque tres precipuc sunt imaginatio, id est, communis quidam sensus: deinde sensus exterior in partes quinque diuisus: postremò potentia genitalis, quae & natura uocatur, generationis argumenti, nutritionis origo. Imaginatio quidem in anima secunda atque animali Ex ea enim, & corpore animal fit humanum, repraesentat primae animae intellectum: sensus exterior rationem: Natura denique uegetalis imaginationem primae animae refert. Imaginatio rursus quae animę prioris est infimum, discrera di citur phantasia, & nonnihil de particulari substantia iudicat: ac propius sequitur rationem. Imaginatio uerò quae sequentis animae, animalisque tenet summum, confusa dici phantasia solet, & accidentia solum percipit, plurimumque instinctu ducitur naturali.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
