# Opera omnia 1549.9-10

Ficino, Opera omnia, 1549.9 to 1549.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1549.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1549.9

At ipsum esse animae, uel ipsum quod est esse animam, significat ipsam animae naturam (ut ita dixerim) specialem. In qua quidem nec ulla ad integram animae essentia necessaria desint, neque sit aliquid superuacuum. Vult autem esse idem. Quod in libro de Voluntate Dei declarat, dicens: idem est anima, atque ipsum quod est esse animam. Siquidem anima est forma simplex, neque de alio dicitur, quasi dicat: neque circa com positum, neque circa formam compositi propriam. quae & ipsa quodammodo compositum quiddam esse uidetur; dici debere, idem esse rem hanc, ipsumque rei esse, uel ipsam rei huius essentiam. Aliud enim est hic homo, aliud ipsa humana natura: ipsi nanque naturae neque quicquam deest perfectioni humanae: neque superuacuum aliquid accidit. sed in hoc homine, & sunt quaedam homini minimè necessaria, (ut Platonicè loquaryquia insunt quaedam ab homine nimium aliena, idcirco hic homo ab ipsa idealis rationis integritate degenerat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
