Latin
155.1 to 155.4
Ficino, Opera omnia 155.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &imagines sensibilium praesto habet tanta expressione similitudinis, ut eo ipso tem pore discerni nequeant ab ijs reb. quarum imagines sunt. Et siquid intelligit, aequè dormienti ac uigilanti uerum est. Nam uerbi gratia si per somnum disputare sibi uisus fuerit, uerasque rationes secutus in disputando didicerit aliquid, etiam expergefacto eadem incommutabilia manent, quamuis falsa reperiantur caetera, ueluti locus ubi disputatio, &persona cum qua disputatio fuisse uisa erat, &uerba ipsa quae ad somnum attinent, quibus disputari uidebatur, &alia huiuscemodi quae ipsis sensibus sentiuntur agunturque à uigilantibus, praetereunt tamen, nec ulla ex parte sempiternam praesentiam uerarum rationum assequuntur. Ex quo colligitur, tali commutatione corporis, quae somnus est, non uim ipsius animae, sed uitam corporis posse minui. Postremo si quamuis locum occupant corpori, anima tamen non localiter iungitur summis illis aeternisque rationibus, quae incommutabiliter manent, nec utique continentur loco, prior afficitur anima, quam corpus, nec prior tantum, sed etiam magis. Tantò enim prior, quantò propinquior, &eadem causa tantò etiam magis, quantò corpore est melior, nec ilta propinquitas loco, sed naturae ordine dicta sit. Hoc autem ordine intelligitur à summo essentia speciem corpo ri per animam tribui, qua est quantumcunque est. Per animam ergo corpus subsistit, &eo ipso est, quo animatur, siue uniuersaliter ut mundus, siue particulariter ut unumquodque animal intra mundum. Quapropter consequens erat ut anima per animam corpus fieret, nec omnino aliter posset. Quod quia non sit (manente quippe anima in eo quod anima est, corpus per illam subsistit, dantem speciem, non adimentem) commutari in corpus anima non potest. Si enim non tradit speciem quam sumit à summo bono, non per illam fit corpus, &si non per illam fit, aut non fit omnino, aut tam propinquè speciem sumit, quàm anima. Nec etiam fit corpus, quia si tam propinquè sumeret speciem idem esset quod anima. Nónne eo ipso est anima melior, quo sumit propinquius? Tam propin què autem corpus sumeret, si non per animam sumeret, etenim nullo interposito tam propinquè utique sumeret.