# Opera omnia 1550.6-7

Ficino, Opera omnia, 1550.6 to 1550.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1550.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1550.6

Post haec inuestigat, nunquid dum corpore utitur ut instrumento, idem sensus passionesque suscipiat, paulatimque eò declinat, ut non suscipiat: quia uidelicet utatur corpore, non tanquam innitens corpori, sed tanquam regens: Tum uero significat animam & naturam esse à corpore separabilem, & per philosophiam id re ipsa potissimum comprobaridemum quaerit, si quo modo coniuncta sit corpori, quomodo coniungatur. Nunquid tanquam quaedam corporis temperatio: an quia ipsamet per corpus totum sese propaget: aut quia sit forma in corpore iacens: aut species illi praesidens: aut partim quidem separata, quatenus uentus uicem gerit, ut rationalis anima: partim coniuncta, quatenus est instrumentum uiuum utenti subiectum, id est, uita ratione carens, animalque ex ipsa simul, & corpore constitutum. Debet uerò philosophus & instrumentum hoc ad utentem conuertere rationem, ut ei libentissimè pareat & rationem ipsam ab hoc usu reuocare, quoad fieri potest, ad contemplandum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
