# Opera omnia 1551

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1551
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1551

Sic neque opinio, uel contemptus, iram uel alicuius boni concupiscentiam in tali corpore necessariò prouocat. Proinde si dicantur perturbatio. nes esse ipsius concupiscendi, & irascendi potentiae, hanc uerò uim in composito esse fundatam, atque ita perturbationes esse compositi: hoc insuper Plotinus similiter agitat. Denique si afferant Peripatetici affectus eiusmodi. tum ad uim concupiscendi & irascendi, tum ad coniunctum, sed aliter atque aliter pertinere: hoc similiter adducit in dubium, significans ambiguitaetm eiusmodi ex eo potissimum nobis accidere, quia nondum quomodo anima corpori coniungatur, & quomodo animal compositum fiat, compertum satis habemus. Si dicatur animam rationalem esse compositi animalis partem, dubia non soluetur. Cap. VI. N sexto capitulo solutionem ad praecedentia dubia peripareticam adducit in medium. Aiunt enim, Cum in animali ipsum esse sit non partis, sed totius, meritò ad totum actiones passionesque propriè

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
