Latin
1553.5 to 1553.8
Ficino, Opera omnia 1553.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Id uerò nunc admonuisse uolo, ne re Alexander Aueroisque perturbet. Concludit randem nos, id est, hominem esse propriè animam discursu utentem rationali, siue uniuersalia discurrat, siue per singula: quae uerò superiora, uel inferiora sunt ratione, esse nostra. Illa quidem, quia nos semper inde pendemus: haec autem quia ex nobis ipsa dependent Subdit Platonis more, natura quidem intellectualem, tum praesidentem nobis, tum insidentem indiuiduam esse: uitam uerò ad corpus usque diffusam dici diuiduam. Quia quamuis una totoque sit in quolibet membro, tamen afficitur ad diuersa, uarioque modo uiuificat uaria atque in multis siue membris, uehiculisue simul, siue corporib. successione uiuificandis anima rationalis non conficit ex se &corpore unum, sed ex corpore, &uita quadam illi tributa, quasi quadam animae ipsius imagine. Denique docet aliam animae uim deinceps ab alia dependere Peccandi causa est in anima irrationali nostroque animali: In anima :erò consensio. Item rationalis circuitus medius est inter quietem motumque rectum. Rursus quomodo intelligentia &ratio se habeant inuicem, atque ad imaginationem. Item allegoria de AdaIX. Cap. mo &Eua Vperiores uerò dictinctiones nos in nono capitulo docent, principium quidem peccatorum esse in animali, medium uerò in ipsa imaginatione superioris animae: quoniam uidelicet animalis incitamentis obsequitur, antequam ratio utrum prosequendum sit, aut fugiendum perspicuè iudicauerit. Hinc homo interior de homine exteriore conqueritur: Sentio aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, &captiuum me ducentem. Sed &ipsa ratio cum etiam circa res agendas uersetur, debuisset iamdiu imaginationem suam sic instituere, ut minus temerè properaret, animalque domaret: ipsaque se ipsam ad intellectum direxisse prius, ac formauisse Qui sanè intellectus circa singula quae aguntur, se minimè uersat: ideoque omnino est procul à culpa Sed nos id est, per rationalem uim, actionemque definiti, aliquando peruenimus ad intelligibiles idea lesque rationes, speciesque rerum, quae prius in mente diuina sunt: deinde sunt &in nostra, plurimum uerô ad eas minimè surgimus.