# Opera omnia 1553.9-13

Ficino, Opera omnia, 1553.9 to 1553.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1553.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1553.9

Tunc autem in ratione nostra tantum potentia sunt: sed in utraque mente sunt semper in actu. Dixit rationis discursiones nobis, id est, animae esse maximè proprias: quoniam cum media sit inter diuina, quę semper manent, atque naturalia, quę lapsu quodam motuque recto à se ipsis, quasi digrediuntur, meritò motum discursionemque circularem habet inter motum rectum statumque propriè medium. Intelligentia etiam animae propria dicitur, non tam quòd ex natura sua sit, quam quod intelligat absque corporis instrumento. Sic anima etiam sine illo ratione discurrit, Sed hoc saltem interest quòd discursio argumentatioque, & si non fit per corporis instrumentum. imagines tamen sensibilium aliquas ferè semper ante oculos habet. Motus enim naturaliter ad talia labitur: Intelligentia uerò neque corporis utitur instrumentis, neque tales spectat imagines. Ratio quinetiam quando ad intellectum penitus se conuertit, uniuersalia sine particularium imaginibus intuetur. Sed de his Theologia nostra latius disputamus. Dum uerò hîc uerbis Aristotelis utitur, significat, Aristotelem in his à Platone minimè dissidere Addit rationis discursum, intellectum imaginationemque uersari, neque corporis passiones attingere, sed quasdam imagines passionum suo quodam sensis, id est, prima imaginatione uersari. Item rationem, siue cogitationem esse quendam intelligenriae actum Est enim cog. tatio uera, intelligentia quaedam latius explicata & modò intellectum attingens uniuersales species intuetur: modò ad imaginationem uergens, perque ipsam ad animarun ueriales species ad particulares usque deriuat: modò has cum illis comparans, quo consentiant, quóue dissentiant, discernit & iudicat. Ac si exordiatur ab intellectu, atque inde discendat, tunc ab uniuersalibus descendit ad singula componendo. Sinautem ab imaginatione sumat occasionem, altiusque resurgat, à singulis ascendit ad uniuersalia resoluendo. Hunc denique ordinem obseruabis in anima, ut eam habere / nemineris species in mente & uniuersales, & stabiles. At in ratione species quidem uni uersales, sed quodammodo mobiles: in imaginatione uerò particulares iam atque mutabiles. Concludit passiones, perturbationesque, & causas peccatorum propriè in animali consistere: in anima ue rò horum animaduersionem & quandam saepe consensionem. Tu autem in Plorini uerbis allegoriam animaduerte Mosaicam: personas uidelicet duas, id est, hominem ipsum, quasi Adam: & numanum animal inde tractum atque degenerans, quasi Euam. Adde & tractum ex anima dormiente.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
