# Opera omnia 1554.1-4

Ficino, Opera omnia, 1554.1 to 1554.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1554.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1554.1

Quod ultimum & Proculo placuit, & antè Porphyrio neganti rationalem hominis animam fieri propriam bruti animam, concedenti tamen sagacium animalium, animas nonnihil rationis habere, semperque uiuere. Idem quoque tentauit & Origennes, nempe cum audiret, Dęmones tum hominibus frequenter insinuari, tum in porcos aliquando mitti, ausus est & animas hominum in animalia mittere forrè pur gandas. Sed hęc ipsi uiderint. Animaduertendum uerò, Plotinum hic suum hac in re iudicium tem perare, cùm dicit: Si sunt animae nostrae in brutis. Item ubi dicit, ut fertur scilicet ab Aegyptijs Rursus dum addit, quę peccauerunt: quasi dicat, purgatorij loco. Denique cum negat, eam fieri propriam bruti formam, partemque compositi. Sed opinionem hanc, in sequentibus emendabimus. Et omnino quomodo Platonica dicta purganda sint in libris Theologiae nostrae, praesertim ultimis declarauimus. In anima rationali neque propriè peccatum, neque poena: sed in uita irrationali, quae est imago animae, quae anima hinc abeunte quamuis non sit ulterius imago, est tamen quidam uitalis tmtin Cap. xII actus animae radicitus insitus. Apitulum duodecimum circa dicta dubitationes mouet, soluitque dicendo in ipsa animae essen tia propria, neque peccatum esse, neque poenam, quia sit forma simplex in seipsa consistens, è proprio statu minimè cadens: sed in uita potius inde manante, & in animali propriè, quòd ex hac uita corporeque componintur. Ait uerò alibi peccare animam, alibi non peccare: peccare quidem, id est, intentionem ad superiora prius conuersam aliquanto remittere: non peccare autem, id est, neque amittere naturalia, neque aliena intus admittere. Tum uerò declarat, quomodo animalis genera tio fiat, id est, quando in corpus certa conditione, iam affectum uita quaedam resultat ab anima: idque esse naturale aliquid, neque peccatum, neque sic animam proprie cadere, sed annuere atque fouere. Praeterea uitam hanc quae est & actus, & imago quędam animae, quando hinc abit anima non perire quantum est actus animae, sed desinere ulterius imaginem esse: perinde ac siam uultu immago fiat in spe culo, atque discedente uultu restet quidem actus quidam in uultu, uigorque emicans imaginis efficax, sed non restat imago. Tunc uero hîc actus animae definit esse imago, quando & deest praeparatum corpus ad imaginem resultandam, & anima ad intelligibile tota conuertitur: neque tamen actus eiusmodi cessar quantum est uitae uigor, sicut & amputata manu non definit ipse uiuificus actus. qui, & manum iterum si instauretur est aequè recturus, sicut in repullulantibus capillis apparet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
