# Opera omnia 1555.1-3

Ficino, Opera omnia, 1555.1 to 1555.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1555.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1555.1

IN LIBRVM DE VIRTVTE COMMENT. Summa totius Libri. Studendum est hinc fugiendo, per uirtutem Deo similem fieri. IBRI huius finis quidem est, animum Deo fieri similem. Materia uerò uirtus, per quam similitudo eiusmodi comparatur. Forma denique libri est distributio eius in septem capita: & in primo exercitatio quaedam ad uirtutem inueniendam, in sequentibus inuentio eius, & definitio atque distributio. Capul primum ab aurea Platonis nostri sententia exorditur in libro de scientia, id est, theaeteto posita: Vt deui temus mala, hinc protinus fugiendum. Fugere uerò hinc, est Deo, similem fieri. Deo similis animus fit uirtute. Sed ne quis erret circa finis cognitionem, disputat non ex eo animum Deo per uirtutem fore similem, quia uidelicet sicut in animo, sic in Deo fit uirtus, sed quia Deus est uirtutis principium, & exemplar, & ipsa uirtus. Deus inquam mens diuina, mundi artisex, ipsique mundo & eius animae praesidens. Et quamuis inter principia disputandi annus at animum uirtute fieri similem mundi animae eiusque menti, quod & uerum est, tamen progrediente disputatione asserit, finem similitudinis huius altius se extendere, ad diuinum scilicet intellectum. Atque ad hunc finem uelut quartum gradum, ubi uirtutum sunt exemplaria, tribus gradibus animum peruenire. Virtutibus primo ciuilibus, secundo purgatorijs, tertio animi iam purgati. Atque haec libri totius est summa. Quamuis animus per uirtutes Deo fiat similis, tamen Deus non habet uirtutem, sed est uirtutis exemplar: & quae uirtus in anima est qualitas, penes Deum est essentia: Item confirmantur hîc ideae Cap. YN primo capite primum quidem ait. Si qua ex humanis uirturib. in sit Deo, probabilius adfore prudentiam & iustitiam, quam caeteras, quę circa perturbationes uersantur. Deinde nullas inesse humanas ait, atque ciuiles: earumque interim definitiones à Platone in libris de Rep. positas affert, interea tamen per illas nos diuinam quandam consequi similitudinem confitetur. Negat tamen consequem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
