# Opera omnia 1555.4-7

Ficino, Opera omnia, 1555.4 to 1555.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1555.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1555.4

tiam illam, qua fortè quispiam niteretur scilicet, animus per uirtures Deo fit similis: ergo Deus uirtu tem habet. Negat quoque distinctionem illam, qua quis Deum dicat uirtutes quidem habere, sed in qua dam superioris specie, obicit enim: Si animus concedatur assimilari Deo, & si non uirtutes similes, sed lon ge dissimiles in Deo sit concedi etiam posse assimilari Deo nullas habenti uirtutes. Profectò quamuis per praesentiam luminis, aer calorem suscipiat, tamen sol unde manat sumen, calorem nullum accipit nouum: neque ignis calesit propterea, quod ex eo aliquid calefiat: & tamen haec illis similie fiunt: sic animus à Deo uirtutem haber, per quam Deo sit similis: neque tamen Deus uirturem habet. Neque obijciat quis piam: Sicut in qua calor est aduentitius, in igne natiuus, sic in anima peregrinam esse uirtutem sed in Deo naturaliter insitam, adeò ut uirtus quidem utrobique sit, sed in Deo praestantior. Virtus enim necessa rio & alicuius est, & in aliquo, in quo quasi subiecto ipsa sit, quasi forma. nihil autem eiusmodi est in Deo. Sanè munus, quod a Deo animus accipit, nihil eiusdem naturae seruat in animo cuius est apud Deum, ibi enim est ipsa Dei essentia, hic autem quaedam, quasi qualitas in essentia. illic igitur est exemplar atque principium: hic effectus quidam imaginarius. imago uerò, & si repraesentandi officio fungitur, nihil tamem eiusdem naturae conseruare uidetur, hic enim uirtus dispositio, & compositio quaedam est, ibi nihil est tale: sed certa quadam dispositione animus refert indeam, si aut domus intelligentiam architecti. Mulrorum sanè philosophorum sententia est: quae in ordine corporum alicubi sunt accidentia, nusquam in eodem or dine scilicet corporali esse posse substantias. Itaque calorem & lumen, quae in aqua sunt accidentia, non esse, uel in sphaera ignis, uel in coelo substantias: sed hic quidem qualitates mobiliter contingentes, illic autem qualitates (ut ita dicam) essentiales, penitusque immobiles. Hinc argumentabuntur Platonici: Quę ab imperfecto proficiunt, ad perfectius, tandem eadem uirtute perfici, qua profecerant, atque ad perfectissimum peruenire: cuius uidelicet uirture, quicquid non est perfectissimum, quasi indigens regatur, ac penitus absoluatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
