# Opera omnia 1555.8-10

Ficino, Opera omnia, 1555.8 to 1555.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1555.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1555.8

Formarum ergo conditionem, quae à qualitate mobiliter contingente, ad immobilem qualitatem, proprietatemque prorsus essentialem perducta est, tandem ad formas quae iam essentiae non in essentia sint, perduci. Eiusmodi uerò in re incorporea, imò rem incorpoream tantum esse posse: nihilque aliud quàm naturalium formarum ideas existere. Vbi calor & lumen, & reliquae formae essentia sint, & esse ipseque actus essentiae, ibidem animae est idea, & animae perfectae idea perfecta. Igitur & idea uirturum, quibus anima ipsa perficitur, uirture uidelicet illinc, & natura liter insita, & continuè conseruata: quamuis & alio modo ibi sint ideae uirtutum: quemadmodum in sequentibus apparebit Est autem uirtutis quidem exemplar in Deo, ipse scilicet Deus, forma uerò quaedam uirtutis in ipsa rationalis animae substantia. Imago autem uirtutis in anima rarionis expertè. Praeterea in anima nostra uirtus est qualitas aduentitia: in animabus superioribus ingentia qualitas & immobilis: in diuina mente uirtus est ipsa mentis essentia, actusque essendi. Quomodo animus per uirtutem Deo similis fit: Et quomodo uirtus ciuilis purgatoria, purgati animi. Exemplaria inter se distinguuntur: Ac de motibus animi primis, atque secundis. Cap. II. Aput libri secundum definitiones uirturis, uirtutumque aggreditur, ad eundem uidelicet finem, quem dicebamus: ut rationem similitudinis nostrae ad Deum, cognoscamus: & cognitam comparemus Principio modos praecipuè duos similitudinis affert hunc insmodum. Quando duo quaedam sub uno principio constituta qualitatem ab eo utraque capiunt, specie uel genere conuenien tem: ut duo quaedam alba, uel saltem colorata, tunc sicut hoc illi simile est, ita uicissim illud huic simile dicitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
