Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1556
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III &de sermone, seu uerbo in uoce, in animo, in mente. DOst ciuiles uirtures in tertio libri capite maiores aggreditur, definitque propriè quidem purgato rias, communiter autem unà cum his, uirtutes etiam animi iam purgati. Ostendens interea cluiles dici potius debere dispositiones ad uirtutem, quam uirtutes: similiterque per illas ad similitudinem nos diuinam disponi potius ¶ri, quam effici similes. Praeterea neque has quidem esse uult in Deo, quoniam effectiones &qualitates, siue restitutiones quędam animae sint, qualia in Deo esse non possint Rursus prudentiam à qua ducuntur, esse intelligentiam quandam in discursione positam temporali, qualis apud Deum intelligentia esse nequeat. Tum uerom tàm Deum, quam animam communi quadam appel latione intelligere dicimus, neque id quidem appellatione duntaxat aequiuoca, uel fortuita, uel minime competenti, neque rursus unica ratione, per quam eandem, uel specie, uel genere sit utriusque intelligentiae definitio, sed ea uidelicet conditione, quoniam intelligentia hęc in animo, uelut posterius aliquid &imago fit, atque seruatur ab intelligentia Dei, uelut exemplari superius admodum constituto, ad quod etiam repraesentando refertur, quae sanè conditio solet analogica nominari. Comparat deinde analo giae modo hunc in modum: Sicut se habet sermo in uoce ad sermonem, ut ita dicam in animo, sic &sermo in animo qualiscunque sit ad sermonem, ut ita loquar, in mente. Potes uerò tu ubi sermonem di cimus, rationem quoque uerbumque dicere, uerbum hoc in uoce imago est, &interpres uerbi quod est in animo: uerbum animi imago &interpres uerbi ipsius in mente, mentem denique Ploronus alibi di cit, esse imaginem uerbumque Dei, quem etiam appellat mentis &intelligentiae patrem. Hic sanè atque Origenes, &ut arbitror utriusque pręceptor Ammonius intellectum diuinum, filiumque sic se habere ad patrem Deum, id est, ad ipsum bonum existimabant, sicut lumen ad lucem. Spiritum quoque, id est, mundi uitam sic ad intellectum: sicut se habet calor ad lumen. Iam uerò, &si inter hos tres essentialem quandam differentiam afferre uidentur, in cęteris tamen tantam in eis unitatem esse probant, ut nulla possit singularior cogitari. Hactenus Philosophorum, ea praesertim tempestate, ingenia pro cesserunt, sed horum iudicium ad sanctorum, deinde Patrum concilia referendum.