# Opera omnia 1556.1-4

Ficino, Opera omnia, 1556.1 to 1556.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1556.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1556.1

Ad cum duo diuersa sunt genere, uel plusquam genere & hoc est ab illo, atque sub illo, sicut imago quaedam à substantia, ceu siqua fiat in speculo, tunc imago similis quidem est exemplari absque ulla naturae eiusdem comunione: neque tamen exemplar uicissim imagini simile dicitur. Hac ut ique conditione animus Deo sit similis, per uirtutem, quatenus accipit inde uirtutem, quae diuini exemplaris imago: Post haec autem uirtutes definiendo distinguit. Tu uerò ad haec intelligenda, qui motus in nobis primi sint intellige, quiue secundi: Primi namque motus sunt subiti quidam impe tus in animali nostro ab externis impulsibus agitati per sensum animalis, & naturalem suae imagi nationis instinctum, prius quam anima rationalis de his ratione consultet, uel imaginatione forsananimaduertat. utrum prosequendum sit, an potius fugiendum: siue terrores hi sint, siue incitamen ta quaedam. Secundi uerò motus, uel in prosequendo, uel in declinando positi prosequuntur, uel superi oris imaginationis animaduersionem, uel etiam consilium rationis, siue sit temerarium, siue maturum. Virtutis igitur quę secundos amputat motus circa sensibilia declinantes, ciuilis cognominatur: siue fortitudo, siue temperantia sit, seu prudentia huc usque consultans. siue iustitia ita conuersans. satis enim huc usque factum a ciue putamus. Virtutes autem quę secundos motus non solum amputant, sed extirpant, purgatoriae nominantur. Denique uirtutes quę secundas perturbationes iam domuerunt, arque insuper primos impetus, uel eradicant, si modo fieri possit ab homine, uel saltem ratione ali qua & assuerudine moderantur, purgati iam animi sunt. Harum ergo uirtutum, quę sunt in genere triplici, in Deo exemplaria sunt: Virtures uerò nequaquam. Non enim ibi sunt motus atque negotia, in quibus uirtures nostrę uersantur. Per hos ergo tres gradus unà cum Paulo à claritate in elaritatem à domini spiritu tracti in eandem imaginem transformamur, id est, uirtures nostras, uelut imagines diuino exemplari illuc ita profecti adhibemus atque reformamur, quod & Plotinus, quasi Paulum imitatus in sequentibus declarabit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
