# Opera omnia 1557.1-5

Ficino, Opera omnia, 1557.1 to 1557.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1557.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1557.1

Verùm ita iam ca pitulum concludamus. Sermo in uoce indiget aere, quo animi sermo non indiget. Item in plures diuiditur partes, longioraque tempora. quàm animi sermo: ipse uerò sermo animi tranfigitur tempore. Mentis autem sermo, siue ratio, seu uerbum tempore nullo distrahitur. Item ratio haec, siue notio men tis, saepe per unam formam actumque unum implet: quod animi sermo, siue ratiocinatio per formas actusque plures peragere cogitur. Denique ipsum bonum omnes iam formae & intelligentiae limites supereminet: ex quibus apparet multitudine, atque indigentia gradatim ad unitatem sufficientiamque maiorem, deinceps maioremque procedi. Anima neque est ipsum bonum, neque ipsum quod dicitur propriè boniformae. Item quibus gradibus participentur ideae. Rursus probatio idearum, & de diuinitate animae. Et quomodo formae rerum sunt in mente diuina, quomodo in nostra, quomodo in ratione atque imaginatione. IIII. CapVirtutibus quae purgant adhuc, ad illas quae in animo sunt purgato, iam transiturus, ait, ipsum puritatis effectum esse purgationis finem, hasque uirtutes, tanquam fines esse praestantio res, summumque gradum uirtutis humanae ac praecipuum proximumque diuinae similitudinis susceptaculum. Neque enim puritas, haec per purgationis ministerium restituta ipsum est animae bo num. Non enim seipso contentus est animus tanquam fine, cum habuerit aliunde principium Nem pè, natura haec, quae per purgationem est ab alienis, & malis iam liberata, bonum ipsum esse non potest: alioquin non fuisset obnoxia malo Quin etiam neque est ipsum, quod dicitur à Platonicis bo ni forme: illud enim est, quod primò semper, ęquè boni ipsius est particeps, natura uerò huiusmodi purgationis egena non aequè semper, ideoque nec primò est boni particeps. Ordo namque bonorum ab eis quae uel non semper, uel non aequaliter boni participant, ad illud quod semper aequè partici pat, ab hoc tandem ad ipsum simpliciter per se bonum nullius participatione bonum necessariò surgit. Sic igitur ab anima ad intellectum, ab hoc ad ipsum bonum fit ascensus: sicut à formis caducis quae ab elementali materia, participantur inaequaliter, & aliquando ad formas, quae in coelesti materia semper participantur aequaliter, & ab illis denique ad formas ascenditur, quae in coelo intellectuali, non per participationem aliquam sunt in alio, sed ipsum iam sunt intellectuale coelum simplex, & uniforme, ac pariter uniforme. Prima tamen & aeque, & sempiterna participatione bonum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
