Latin
1557.6 to 1557.9
Ficino, Opera omnia 1557.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
quod &propriè dicitur boniforme, bonique ipsius splendor ęternus. Cum enim effectus à causa primò si milior, deinde paulatim prodeat dissimilior, meritò ab ipso bono simplici aeternoque prius dependet, quod semper eius aequè est particeps, deinde quod inaequaliter aliquando particeps. Tum uerò significat diuinitatem animae: Vbi ait. Malum animae est alienis, id est, caducis haerere: bonum uerò ad haerere dom sticis atque cognatis. Cum igitur bonum, id est, uita libera passionibus, &integra ueris tas, uigor solidus, plenum, gaudium, tunc solùm contingat animo, quando diuinis adhaeret, constat eum inde proximè natum. Hinc illud, mihi uero adhaerere Deo bonum est. Iam uerò, cum animus sola purgatione, id est, in naturam suam restitutione subitò conuertatur ad ipsum bonum, &sola conuersione subitò potiatur, patet naturam eius esse diuinam. Profectò &noster animus uehementius ad bonum afficitur quàm ad uerum: Verum enim appetit tanquam bonum: &ipsum bonum poten tius est, quàm uerùm, cùm &ipsa potestas ad bonum pertineat potius quàm ad uerum. Cum igituranimus discussis quandoque errorum causis uerum subitò consequatur, nimirum &purgatus à malis assequitur continuò bonum. Post haec ait, Ipsam puri iam animi ad ipsum bonum conuersionem. esse uirtutem animae, id est, uirtutis gradum tertium animo purificato conuenientem. Subdit, mul tò magis uirtutem esse, quod animus ex conuersione consequitur: uirtutem iam significat exemplarem, ad quàm animus per tres gradus iam dictos ascendit iam inde formandus. Et profectò quemadmodum tres sunt gradus, ita tria exemplarium uirtutum genera. Primum ubi animus imaginationem suam conuertit ad rationem suam melius ibi uel inde formandam. Secundum quando rationis formulas, traducit ad formas intellectui proprio insitas, ut melius ibi cognoscat. Tertium ubi intellectum proprium diuinae menti, prorsus accommodat, ideisque diuinae mentis propriam conformat intelligentiam. hoc autem contactu quodam afficit sempiterno. Ex quo fit, ut possint in tempore &rationem intellectui suo, &imaginationem rationi propriè conformare. Esse primas omnium formas in uno scilicet intellectu omnium effectore, significas formarum congregatio naturalium in una omnibus subiecta materia.