Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 1558-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. quae est in animali priusquam ratio consultet, uel animaduertat. Nimi purgati uirtutes ordine satis manifesto definit. Quod hic phantasiam appellat praefiguratam, intellige, ex primis incitamentis, saepe in nostra etiam imaginatione imagines ali quas incitari procliues ad sensus antequam ratio satis animaduertat. Sapientia in mente diuina est, quasi tactus, in nostra mente, qua contactus, in ratione quasi Cap. VI figura uisibilis. COnfirmat finem animae non esse innocentiam, sed fieri Deum, aitque illum in quo soli iam primi restant motus Deum quendam esse simul &Daemonem: Dęmones enim nonnullis tangun tur affectibus, at illum in quo etiam primi motus iam consopiti uidentur esse duntaxat Deum id est, intellectualem prorsus animum ex eorum numero, qui diuinam mentem propriè comitantur. Subdit, animum quando ad se conuersus est omnino purgatione uidelicet praecedente esse talem, qualis ex diuina mente processerat, ac subito ibidem esse penitus restiturum: Nam &olim huc profectus, non omnino inde discessit. Siquidem &ratio intellectui suo ducique proprio pro arbitrio haeret, &intellectus cum diuina mente naturaliter copulatur. Post haec exemplares, definit uirtutes quatenus quodammodo, nobis accommodantur. Nam quatenus sunt in mente diuina, exemplaria quidem sunt, sed non uirtutes. Vbi uerò ait, sapientiam in anima quidem esse inspectionem eorum quę p ossidet intellectus: intellectum uerò sapientiam tactu quodam habere: intellectum hic sub intellige duplicem, nostrum uidelicet &diuinum, &sapientiam in diuino tactum dici, id est, non imaginis cuiusdam, sed rei ipsius possessionem, ac potius existentiam. In nostro autem intellecto potius appellari contactum, id est, realem tut ita dixerim) copulam, non imaginariam notionem. In natura enim rationali, quae propriè anima nuncupatur imaginaria magis possessio est: intellectu autem (ut ita loquari substantialis: sed haec possessio primo quidem est in mente, diuina, deinde traducitur &in nostram. Intellectus diuinus primò est ipsa quae habet: noster intellectus secundo est ipsa, quae habet: ratio non similiter est,