# Opera omnia 1558-3

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1558-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1558-3

Cap. VII. quae habet. Item comparatio hic fit uirtutum, & praecepta nonnulla traduntur. EXemplares uirtutes accommodatas animo ordine quodam correspondente diuinis accommo dat exemplaribus: & quid cuiusque uirtutis exemplar sit in Deo declarat: & quo pacto exemplares uirtutes in animo diuinis uirtutem exemplaribus ritè spondeant. Atque ubi ait ani mam non similiter atque intellectus haec ipsa esse, quae habet, animam intellige potentiam discurrentem, in qua aliud est essentia, aliud sunt formae uel imagines, aliud habitus, atque actus. At in men te diuina essentia in actum est ab aeterno redacta, ipseque essentialis actus implet omnia, quae per additamenta quaedam in anima peraguntur. Quinetiam intellectus noster quodammodo est, quae haber, ut ex Plotini mente loquar. Est enim aeterno intimoque contactu redactus, in actum idearum omnium: in quarum actum diuinamens prodijt ab aeterno. Post haec comparat quodammodo uirtutes inuicem & quaedam pręcepta tradis, uel dubia soluit, Ait ergo: Quae consumatam antecedunt animi puritatem esse uias ad uirtutem potius, quam puritatem. Item neque etiam puritatem censeri uirturem, nisi referatur ad Deum, & imitandum, & pro uiribus consequendum. Rursus in inferiorib. uirturum gradibus non esse superiores, nisi per imaginem. In superioribus autem inferiores per exemplar, uirtutemque contineri. Item ubi mutantur principia, species quoque mutari uirtutum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
