# Opera omnia 156.1-4

Ficino, Opera omnia, 156.1 to 156.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/156.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/156.1

LIBER VI. Reductio opinionum de anima in quinque capita. Cap. Aec olim in agro Regnano apud loannem Caualcantem unicum amicum nostrum Calendis Martijs sub Lauro disputaueram. Quibus disse rendis interfuerunt praecipui familiares nostri tres. Christophorus Landinus, Bernardus Nuthius, Georgius Antonius Vespucius, uiri probitate & doctrina clarissimi. His autem loannes summa cum attentione auditis, Marfilij Ficini, inquit, dici non posset quantum superiori di sputatione fuerim delectatus. Sed hoc insuper cupio, ut postquam de communi animarum rationalium immortalitate disseruisti, deinceps, si placet, diligentius de animae nostrę immortalitate proprijs rationib. disseras. Assentior equidem quinque esse rerum gradus, quemadmodum superiori disputatione disposuisti, atque horum medium obtinere tertiam illam essentiam, quae e materia soluta sit, ac perpetua. Praeterea coelestes animam in illius essentiae gradu collocari non dubito. Opinor etiam probabile esse, ut ibidem noster animus collocetur. Arbitror tamen non prius id posse penitus affirmari, quam omnes opiniones Philosophorum de hominis anima ad quinque capita reducantur, & quatuor confucatis, ultima teneatur. Aut enim anima corpusculum aliquod est tenuissimum corpori huic crassiori suffusum, siue igneum id sit, ut Democritus, Leucippus, & Hipparchus, existimant, siue aëreum, ut Anaximenes, Diogenes Apolloniates, & Critias, siue aqueum ut Hippias, siue terreum, ut Hesiodus & Pronopides, siue ex igne constet & aëre, ut Boëthus & Epicurus, siue ex aqua & terra. ut Xenophantes. Aut me lius aliquid est anima, id est, non moles ipsa corpusculi propriè, sed qualitas illius aliqua per partes corpusculi sparsa, puta calor, uel complexio calida, quod uoluisse uidentur Zeno Cittieus, Cleantes, Antipater, Possidonius. Aut purius aliquid, ueluti punctum aliquod lucidum qualitatis illius in quadam ipsius qualitatis & corpusculi parte potio ri, puta corde uel cerebro, assignatum, ibi residens, inde reliqua membra gubernans, ut est apud Chrysippum, Archelaum, & Heraclidem Ponticum. Aut liberius adhuc quiddam, ceum punctum aliquod nulli parti affixum, sed ab omni determinato situ seclusum, ac totum parti corporis cuique praesens, sed tale, ut sit ab ipsa corporis natura dependens.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
